AAS 17 (1925), p. 516

Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, specialibus, vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
.Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis quibuscumque.
Nemini ergo liceat hanc paginam Nostram dismembrationis, erectionis,
evectionis, concessionis, statuti, mandati, derogationis et voluntatis infringere,
vel ei contraire.
Si quis autem, ausu temerario, hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius, se
noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo non--
gentesimo vigesimo quarto, die decima nona mensis decembris, Pontificatus
Nostri anno tertio.

O. CARD. CAGIANO, © C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen.,
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.

Dominicus Iorio, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £8 Plumbi.

Jieg. in Cane. Ap., vol. XXXII, n. 25.

II

VALENTINA m BRASILIA

ERECTIONIS DIOECESIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ex Apostolico officio Nobis commisso ad Nos spectat, ubi territorii
extensio aut civium numerus id exigat, dioeceses dividere atque novas
erigere, ut Praesules curam spiritualem christifidelium aptius consequi
possint et cleri disciplinae opportune praesidere.
Quum vota et preces catholicorum civitatem Valença, dioecesis Barrensis
de Pirahy in Brasiliana regione, inhabitantium, Sanctae Sedi exhi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.