AAS 17 (1925), p. 593

ACTA APOSTOLICAE SEDI

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM
APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE FESTO DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI
REGIS CONSTITUENDO.

PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Quas primas post initum Pontificatum dedimus ad universos
sacrorum Antistites Encyclicas Litteras, meminimus in iis Nos
aperte significasse - cum summas persequeremur earum calamitatum
causas, quibus premi hominum genus conflictarique videremus
- non modo eiusmodi maiorum colluviem in orbem terrarum
idcirco invasisse quod plerique mortalium Iesum Christum
sanctissimamque eius legem cum a sua ipsorum consuetudine et
vita, tum a convictu domestico et a re publica submoverant; sed
etiam fore nunquam ut mansurae inter populos pacis spes certa
affulgeret, usque dum et homines singuli et civitates Salvatoris
Nostri imperium abnuerent ac recusarent. Itaque pacem Christi
ut quaerendam in regno Christi monuimus, ita Nos, quantum
licuisset, praestituros ediximus: in regno Christi, inquimus, quippe
Nobis videbamur ad pacem redintegrandam stabiliendamque non
posse efficacius, quam, Domini Nostri imperio instaurando, con-

ACTA, Vol. XVII, n. 15. — 28-12-925. 39

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.