AAS 17 (1925), p. 600
Verumtamen eiusmodi regnum praecipuo quodam modo et
spirituale esse et ad spiritualia pertinere, cum ea, quae ex Bibliis
supra protulimus, verba pianissime ostendant, tum Christus Dominus
sua agendi ratione confirmat. Siquidem, non una data occasione,
cum Iudaei, immo vel ipsi Apostoli, per errorem censerent,
fore ut Messias populum in libertatem vindicaret regnumque Israel
restitueret, vanam ipse opinionem ac spem adimere et convellere;
rex a circumfusa admirantium multitudine renuntiandus, et nomen
et honorem fugiendo latendoque detrectare; coram Praeside
romano edicere, regnum suum de hoc mundo non esse. Quod quidem
regnum tale in evangeliis proponitur, in quod homines poenitentiam
agendo ingredi parent, ingredi vero nequeant nisi per fidem
et baptismum, qui, etsi est ritus externus, interiorem tamen regenerationem
significat atque efficit; opponitur unice regno Satanae
et potestati tenebrarum, et ab asseclis postulat, non solum ut,
abalienato a divitiis rebusque terrenis animo, morum praeferant
lenitatem et esuriant sitiantque iustitiam, sed etiam ut semet
ipsos abnegent et crucem suam tollant. Cum autem Christus et
Ecclesiam Redemptor sanguine suo acquisiverit et Sacerdos se
ipse pro peccatis hostiam obtulerit perpetuoque offerat, cui non
videatur regium ipsum munus utriusque illius naturam muneris
induere ac participare? Turpiter, ceteroquin, erret, qui a Christo
homine rerum civilium quarumlibet imperium abiudicet, cum is
a |Patre ius in res creatas absolutissimum sic obtineat, ut omnia
in suo arbitrio sint posita. At tamen, quoad in terris vitam traduxit,
ab eiusmodi dominatu exercendo se prorsus abstinuit, atque,
ut humanarum rerum possessionem procurationemque olim contempsit,
ita eas possessoribus et tum permisit et hodie permittit.
In quo perbelle illud: Non eripit mortalia, qui regna dat caelestia. 1
Itaque principatus Redemptoris nostri universos complectitur
homines; quam ad rem verba immortalis memoriae decessoris
Nostri Leonis XIII Nostra libenter facimus: « Videlicet imperium
eius non est tantummodo in gentes catholici nominis, aut in eos
1 Hymn . Crudelis Herodes, in off. Epiph .