AAS 17 (1925), p. 601

solum, qui, sacro baptismate abluti, utique ad Ecclesiam, si spectetur
ius, pertinent, quamvis vel error opinionum devios agat,
vel dissensio a caritate seiungat: sed complectitur etiam quotquot
numerantur christianae fidei expertes, ita ut verissime in potestate
Iesu Christi sit universitas generis humani ». Nec quicquam inter1
singulos hac in re et convictiones domesticas civilesque interest,
quia homines societate coniuncti nihilo sunt minus in potestate
Christi quam singuli. Idem profecto fons privatae ac communis
salutis: Et non est in alio aliquo salus, nee aliud nomen est sub caelo
datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri;2 idem et singulis
civibus et rei publicae prosperitatis auctor germanaeque beatitatis:
Mon enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas
non sit, quam concors hominum multitudo. Nationum igitur3
rectores imperio Christi publicum reverentiae obtemperationisque
officium per se ipsi et per populum praestare ne recusent, si quidem
velint, sua incolumi auctoritate, patriae provehere atque augere
fortunam. Nam quae, Pontificatus initio, de valde imminuta
iuris auctoritate verecundiaque potestatis scribebamus, ea ad
praesens tempus haud minus apta dixeris ac congruentia: « Deo
et Iesu Christo — ita conquerebamur — a legibus et re publica
submoto, iam non a Deo derivata sed ab hominibus auctoritate,
factum est, ut... ipsa auctoritatis fundamenta convellerentur,
principe sublatâ causa, cur aliis ius esset imperandi, aliis autem
officium parendi. Ex quo totam oportuit concuti societatem humanam,
nullo iam solido fultam collimine et praesidio ».4

Itaque, si quando regiam Christi potestatem homines privatim
publiceque agnoverint, incredibilia iam beneficia, ut iustae libertatis,
ut disciplinae et tranquillitatis, ut concordiae et pacis, civilem
consortionem pervadere omnem necesse est. Eegia enim Domini
nostri dignitas, quemadmodum humanam principum ac
moderatorum auctoritatem religione quadam imbuit, sic civium

1 Enc. Annum Sacrum, d. 25 maii 1899.
2 Act, IV, 12.
3 S. AUG., Ep. ad Macedonium, c. III.
4 Enc. Ubi arcano.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.