AAS 18 (1926), p. 203
riunì dioecesanum iuxta Codicis praescripta et normas a Sacra Congregatione
de Seminariis traditas, in unaquaque dioecesi erigatur; utque
interim alumni Facultatis philosophicae ac theologicae neo-dioecesium de
Talea, de Rancagua, de Valparaiso et Sancti Philippi, donec aliter statuatur,
in Seminarium Sancti Iacobi de Chile mittantur. Volumus insuper ut,
uniuscuiusque dioecesis sumptibus, duo delecti iuvenes, aut saltem modo
unus, non intermissa vice in Pontificium Seminarium Pium Latinum Americanum
de Urbe mittantur.
Quod autem attinet ad harum dioecesium regimen et administrationem,
ad Vicarii capitularis, seu Administratoris sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri canones decernunt. Quod vero ad clerum praecipue pertinet,
statuimus ut simul ac dioecesium erectio facta fuerit, eo ipso presbyteri
ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant. Singulorum
Ordinariorum autem erit curare ut omnia documenta et acta,v
quae novas dioeceses respiciunt, quamprimum fieri poterit earum Cancellariae
tradantur ut in singulis archivis serventur.
Episcopalem mensam novarum dioecesium constituent Curiae emolumenta
et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum bonum ipsae
dioeceses sunt erectae, praeberi solent, praeter ea quae iam ad hoc sunt
collecta, et a civili Gubernio adsignantur. Archiepiscopus vero Sancti Iacobi
singulis dioecesibus noviter erectis intra fines territorii, quod hucusque
suae archidioecesi pertinebat, nempe de Talea, de Rancagua, de Valparaiso
et Sancti Philippi, summam solvet ad tramitem Codicis iuris canonici.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo
quod quilibet quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi non
fuerint ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica et individua
mentione digni sint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato defectu, notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse et fore volumus et decernimus.
Hisce itaque ut supra dispositis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda,
deputamus venerabilem fratrem Benedictum Aloisi-Masella, Archiepiscopum
tit. Caesariensem, Nuntium Apostolicum apud Rempublicam de Chile,
eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi,