AAS 18 (1926), p. 205
SANCTISSIMAE CONCEPTIONIS DE CHILE
DISMEMBRATIONIS ET ERECTIONIS
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Notabiliter aucto fidelium numero in amplissimis finibus Sanctissimae
Conceptionis dioecesis, expedire visum est eandem in partes dividere atque
ex ea novas dioeceses erigere, quo efficacius animarum bonum promoveretur.
Quae sane Nos recognoscentes, omnibus attentis temporum et
locorum adiunctis, ad has divisionem et erectiones deveniendum esse censuimus
et decrevimus.
Eapropter, habito favorabili voto tum Ordinarii SSmae Conceptionis
tum venerabilis fratris hodierni apud rempublicam de Chile Apostolici
Nuntii, de Apostolicae potestatis plenitudine, suppleto quorum intersit,
vel sua interesse praesumant consensu, e dioecesi SSmae Conceptionis
nonnullas partes seiungimus et in has, quae infra numerantur, dioeceses
erigimur et constituimus.
In primis partem illam quae totam provinciam vulgo de Nubie et tres
partes seu districtus provinciae de Maule, quae vocantur de Cauquenes,
Chanco et Itala complectitur, quaeque viginti duas parochias habet, a territorio
memoratae dioecesis distrahimus et ex iis dioecesim de Chillan a
civitate Chillan nuncupandam, erigimus cum sede episcopali in eadem civitate
Chillan, et in cathedralem ecclesiam evehimus parochialem ecclesiam
Sancti Bartholomaei Apostoli.
Item, ex provincia de Linares et ex districtu de Constitución ad provinciam
de Maule pertinente, quas a SSmae Conceptionis dioecesi avellimus,
secundam erigimus dioecesim de Linares in Chile vocandam ab urbe
eiusdem nominis: eiusque sedem erigimus in urbe vulgo Linares et in cathelem
ecclesiam evehimus parochialem ecclesiam Sancti Ambrosii Episcopi.
Tertio, universam provinciam de Malleco et partem provinciae de
Cautin ad septentrionem fluminis Cautín sitam, et parochias vulgo de Nueva
Imperial, de Carahue et de G divarino quae hucusque praedictae SSmae Conceptionis
dioecesi subiectae erant, ab eadem dioecesi separamus et avellimus,
ipsasque instituimus et erigimus in novam dioecesim de Temuco, a
civitate eiusdem nominis, appellandam, quam in sedem Episcopi constituimus,
dum ad honorem cathedralis ecclesiae evehimus parochialem ecclesiam
Sancti Ioseph.