AAS 18 (1926), p. 206

Fines vero harum neodioecesium iidem erunt ac praesentes fines civiles,
seu politici, provinciarum et districtuum quibus constant. SSmae Conceptionis
itaque dioecesis, hisce peractis uti supra dismembrationibus, universas
provincias de Conceptione, de Bio-Bio, de Arauco comprehendet,
cum triginta quatuor parochiis, insulis quoque inclusis, quae vocantur
vulgo Quinquina, sita in Bahia de Talcàhuano, Santa Maria in Bahia de
Arauco et Mocha in extrema parte provinciae eiusdem nominis.
Hisce autem noviter erectis cathedralibus Ecclesiis, earumque pro
tempore Episcopis, tribuimus honores, insignia, favores, iura ac privilegia,
quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina
iure communi, vel legitima consuetudine pollent ac fruuntur. Ipsas vero
cathedrales Ecclesias suffraganeas constituimus metropolitanae Ecclesiae
Sancti Iacobi de Chile, earumque pro tempore Episcopos iuri metropolitico
eiusdem Sancti Iacobi Archiepiscopi subiicimus, reservata tamen Nobis et
Apostolicae Sedi facultate libere novam decernendi istarum dioecesium
dismembrationem, quoties id in Domino opportunum visum fuerit.
Quum autem temporum adiuncta prohibeant quominus in praesenti
canonicorum Capitulum in unaquaque dioecesi instituatur, mandamus
ut, loco canonicorum, dioecesani Consultores ad tramitem canonum 423
et sequentium Codicis iuris canonici eligantur. Insuper mandamus ut,
quamprimum fieri poterit, saltem parvum Seminarium dioecesanum, iuxta
eiusdem Codicis praescripta et normas a Sacra Congregatione de Seminariis
traditas in unaquaque dioecesi erigatur; utque interim alumni facultatis
theologicae et philosophicae neo-dioecesium in Seminarium Ssmae Conceptionis
mittantur, donec aliter statuatur. Mandamus etiam ut uniuscuiusque
dioecesis sumptibus, duo delecti iuvenes, aut saltem unus in praesenti,
non intermissa vice, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum
de Urbe mittantur.
Quod attinet ad harum dioecesium regimen et administrationem, ad
Vicarii capitularis, seu Administratoris sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus,
quae sacri canones decernunt. Quod vero ad clerum in particulari pertinet,
statuimus ut simul ac dioecesium erectio facta fuerit, eo ipso presbyteri
Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant.
Singulorum Ordinariorum autem erit omnia documenta et acta novas
dioeceses respicentia, quamprimum fieri poterit, earum Cancellariis tradere
ut in singulis archivis serventur.
Episcopalem mensam constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes,
quae afidelibus, in quorum bonum dioeceses erectae sunt, praeberi solent,
praeter ea, quae ad hoc iam collecta sunt et a civili Gubernio adsignantur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.