AAS 18 (1926), p. 23
defunctorum, in medio oratorio Communitatis deponitur, sed undique
variis albi coloris ornamentis circumsepta. Hinc quaeritur:
An talis perantiqua consuetudo tolerari possit?
VIII. Pluribus in locis, Deo favente, instituta est consociatio Sociarum
Sacratissimo. Cordis Iesu, quae in prima cuiuslibet mensis Feria sexta peculiaria
pietatis exercitia in honorem Divini Cordis peragere et sacram Communionem
recipere student; et tunc celebratur Missa votiva de Sacratissimo
Corde Iesu iuxta Decretum generale Sacrae Rituum Congregationis,
n. 3712, diei 28 iunii 1889. Cum vero huiusmodi Sociae, ruri praesertim,
ab ecclesia paroeciali valde disteni, et ob pauperem earum conditionem
laboribus ad vitam sustentandam necessariis incumbere debeant, ac proinde
sine gravi incommodo ecclesiam in Feria sexta adire nequeant, quaeritur:
An in hisce casibus Missa votiva de Sacratissimo Corde Iesu, a memorato
Decreto indulta, in prima mensis Dominica celebrari possit, cauto
tamen ut una saltem Missa dicatur de Officio diei?
Sacra autem Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis voto,
praepositis quaestionibus accurate perpensis, ita respondendum censuit:
Ad I. Quoad primam partem, negative in omnibus, ad mentem Caeremonialis
Episcoporum, lib. II, cap. VIII, n. 70, et Decreti generalis n. 3827,
ad III, diei 22 maii 1894.
Quoad secundam partem, negative, iuxta canonem 818 Codicis iuris
canonici et Rubricas Missalis Romani.
Ad II. Negative.
Ad III. Affirmative.
Ad IV. Affirmative, ex gratia, iuxta Memoriale Rituum, iussu Benedicti
Papae XIII editum.
Ad V. Expedire ut adhibeatur Rituale Romanum, iuxta Decreta
n. 3654, Carthaginien., 16 februarii 1886, et n. 3792 ad IX, Strigonien.,
30 augusti 1892.
Ad VI. Affirmative.
Ad VII. Serventur Rubricae ac Decreta n. 3035 ad XI, Briocen., 21
iulii 1855, et n. 4165 ad V, Dubiorum, 4 augusti 1905.
Ad VIII. Negative.
Atque ita rescripsit ac declaravit die 6 novembris 1925.
£8 A. Card. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. C. Praefectus.
L .©S.
Alexander Verde, Secretarius.