AAS 18 (1926), p. 24
ACTA TRIBUNALIUM
SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA
DUBIUM
CIRCA CORONAS EX VITRO CONFECTAS
Sacrae Poenitentiariae Apostolicae sequens dubium pro opportuna solutione
exhibitum fuit:
Sacra Congregatio Indulgentiarum, die 29 februarii 1820, ad 2, expresse
declaravit, Coronas Indulgentiis ditari posse etsi ex vitro seu chrystallo
confectas, dummodo globuli sint ex vitro solido atque compacto.
At in Monito n. 1, praeposito authentico elencho Indulgentiarum Apostolicarum,
edito die 17 februarii 1922, ita legitur: « Ees aptae ad recipiendam
benedictionem pro Indulgentiis Apostolicis lucrandis, sunt
« tantummodo Coronae, Eosaria, Cruces, Crucifixi, parvae Statuae, Numi-
« smata, dummodo non sint ex stanno, plumbo, vitro aliave simili materia,
« quae facile confringi vel consumi possit». Hinc quaeritur:
Num id, quod in allato Monito ita in genere et simpliciter statuitur
de Coronis, quae sunt ex vitro, intelligi debeat ad tramitem praedictae
declarationis Sacrae Congregationis Indulgentiarum,f
Et Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 24 novembris 1925, respondit:
Affirmative.
Pacta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Pio divina Providentia
Papae XI, ab infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiore, in Audientia
diei 18 decembris 1925, idem Ssmus Dominus responsum Sacrae
Poenitentiariae benigne approbavit atque publici iuris fieri iussit.
Datum Eomae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 21 decembris
1925.
Fr. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, Poenit. Maior.
L . . © S .
S. Fagiolo, S. P. Secretarius.