AAS 18 (1926), p. 300
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, et singulis atque universis ad quos spectant,
nunc et pro tempore amplissime suffragari: sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super bis
a quovis, auctoritate quavis, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque
in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xi mensis
ianuarii, anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quarto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
BASILICAE MINORIS HONORES ET PRIVILEGIA CONFERUNTUR ECCLESIAE
PAROECIALI SANCTAE MARIAE GLORIOSAE, VULGO «DE' FRARI» CIVITATIS
VENETIARUM.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Insigniores inter sacras aedes, quibus
civitas Hadriaci maris regina nobilitatur, conspicuum sane locum obtinet
templum paroeciale Sanctae Mariae Gloriosae, vulgo de* Frari appellatum.
Constat historicis documentis, ineunte saeculo reparatae salutis
decimo tertio, Iacobum Tiepolo ducem obtulisse primis Ordinis Minorum
Fratribus Venetias lustrantibus et sine sede vagafntibus, pro asylo veterem
abbatiam a Benedictinis relictam, quae prima ipsis fuit domus; sed percrebrescente
fidelium ad novos Fratres concursu, brevi vetustae ac fatiscentis
ecclesiae loco, novum ad Minoriticae Familiae decus, foventibus populo ac
proceribus venetis, surrexisse templum structura et artis operibus praenobili
Legatus Apostolicus Venetiis Cardinalis Diaconus Octavianus primum
huius templi lapidem posuit, die v mensis aprilis anno MCCL, quod
auctum voluit titulo Mariae Gloriosae, idest sideribus receptae. Immane
opus tria fere per saecula productum est; Episcopus enim Telesinus, Petrus
a Trani, Ordinis Minorum, die xxvn mensis man anno MCCCCLXxxxn
sollemnem celebravit ecclesiae consecrationem. Assumptionis Virginis
mysterium singulari cultu iugiter habitum est hac ipsa in aede, cuius maiore
in altari enitet celeberrima Veeellii Titiani tabula, quae Assumptionem
Virginis refert. Pluribus et quidem mirificis summorum magistrorum operi-