AAS 18 (1926), p. 306

et fusius et vehementius iterasse. Quae quidem Ecclesiae hortationes exitum,
Deo dante, tam laetum profecto habuere, ut hodie ad meliorum rerum
spem animum Nos erigere possimus; vobismet enim ipsis plures iam presbyteri
indigenae praesto sunt, qui in Christi regno amplificando vobiscum
fructuose elaborant atque desudant, et sacerdotes Sinenses nonnulli gubernationem
Ecclesiae participant habentque vobiscum communem. Sint
igitur Deo — bonorum omnium datori — grates quam maximae, quod
per hunc Pontificatus Nostri deciirsum auspicato contigit ut plures sacrae
Missiones recens conditae clero Sinensi committerentur. Id ipsum ut haud
mediocrem gaudii laetitiaeque causam Nobis affert, ita fieri non poterit
quin et Missionales alienígenas et Sinenses ipsos vehementer delectet, cum
ii praeclaros omnium laborum a se atque a decessoribus exantlatorum fructus
iam colligant, hi autem diem illum appetere iam atque illueescere sentiant,
quo vota sua atque optata, eximio tot evangelicorum operariorum
beneficio, expleantur. Interea quid catholico orbi pulcrius visu quidve
antiquius, quam ut Episcopi sacerdotesque alienigenae, cum Episcopis
atque presbyteris sinensibus fraterna caritate coniuncti, communiter
omnes Ecclesiae incremento atque Sinarum bono promovendo dent operam?
Hisce quidem de rebus sane gravissimis, vos, venerabiles fratres ac
dilecti filii, alioqui placuit, ut eas ipsas in animum mentemque sacerdotum
ac fidelium, quibus praeestis, redigatis; quo in genere.fideles potissimum
commoneri oportet hodie, ne in errorem ab iis inducantur qui, patriae
nomine atque causa praepostere interpositis, eo unice spectant ut cives suos
Ecclesiae Dei inimicos reddant. Id propterea alloquendo scribendoque
efficite ut vel ii, qui extra Ecclesiae saepta infeliciter vagantur, germanam
saltem eiusdem notionem acquirant, eamque talem societatem habeant
atque agnoscant, cuius sit ea dumtaxat quae pertinent ad Dei cultum aeternamque
animarum salutem per perfectae caritatis exercitationem curare.
Cavet enim Ecclesia ne se in civilia negotia inque civitatis rationes immisceat
atque interponat; nec unquam passa est, Missionales opera sua exterarum
civitatum aut consiliis favere aut utilitates provehere. Praeterea
nemo ignorat — quod ipsum historia omnium temporum testatur — Ecclesiam
ad eas, quae cuiusvis nationis aut regni propriae sunt, leges aut
constitutiones, sese accommodare; eorum, qui civili societati legitime praesunt,
dignitatis rationem habere atque inculcare; nihil aliud pro evangelicis
operariis et christifidelibus quam commune ius, incolumitatem atque libertatem
exposcere. Quod si quibusdam in regionibus rerum publicarum administratores
Ecclesiae patrocinium interdum susceperunt, hoc ipsa non in
indigenarum detrimentum usa est, sed unice ut se suosque in tuto ab maiorum
hominum vexationibus collocaret. In comperto enim est, id ad quam-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.