AAS 18 (1926), p. 307

Übet rempublicam, iure proprio ac nativo, spectare, ut omnium civium
suorum ubique terrarum commorantium vitam, iura et bona tueatur;,
quam quidem tutelam, praesertim cum vexarentur, ipsi Missionales experti
sunt. Itaque Apostolica Sedes eiusmodi defensionem non recusavit, eo
dumtaxat consilio ut sacras Missiones ab arbitriis atque iniuriis maiorum
hominum subtraheret; minime vero ut iis aliis faveret propositis, quae forte
gubernatores exterartim gentium, data opportunitate, cives suos protegendo,
haberent. Utinam, quae supra diximus ita vulgo accipiantur ut in
ista tam ampla Nobisque tam dilecta natione, falsa qualibet suspicione
remota, omnes in Ecclesiam atque in Missionales inimicitiae deponantur
ac desistant! Enixas autem Deo preces admoventes ut pacem prosperitatemque
Sinarum gentibus largiatur, vobis, venerabiles fratres ac dilecti
filii, Missionalibus et christiano populo cui praeestis, in caelestium munerum
auspicium atque in paternae Nostrae caritatis testimonium, Apostolicam
benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis iunii anno
MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.