AAS 18 (1926), p. 388

SACRA CONGREGATIO
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM

ROMANA ET ALIARUM

CELEBRATIONIS MISSAE DOMI PRAESENTE CADAVERE

In plenariis comitiis Emorum Patrum H. S. C. habitis die 18 decembris
1925 et die 30 aprilis 1926, postulantibus nonnullis locorum Ordinariis,
nempe Valentin., Compostellan., Pampilonen. aliisque, propositum fuit
dubium: « Utrum Ordinarius, vi canonis 822 § 4, permittere possit, absque
«indulto Apostolico, celebrationem unius vel plurium Missarum domi,
« praesente cadavere, quando haec celebratio postulatur a parentibus
« defuncti ».
Re mature perpensa et dubio reformato, quaestiones et responsiones
ab Emis Patribus propositae editaeve fuerunt uti sequitur:
I. « Utrum Ordinarius vi canonis 822 § 4 permittere possit Missae cele-
« brationem domi praesente cadavere in loco vulgo camera ardente ».
R. « Negative, nisi agatur de casu aliquo extraordinario, exstante iusta
et rationabili causa: et hoc etiam in casu, dummodo cadaveris expositio
fiat servato debito decore, ac in eodem loco nihil adsit quod sit alienum a
sanctitate divini Sacrificii ».
II. «Quando censendus sit haberi casus extraordinarius, vi cuius, concur-
« rente iusta et rationabili causa, permitti possit ab Ordinario Missae cele-
« bratio, et utrum unius tantum aut plurium Missarum celebratio permitti
«possit? »
R. « Casum extraordinarium haberi, unaque simul iustam et rationabilem
causam, occasione obitus Episcopi residentialis, seu loci Ordinarii,
aut personae e principe familia, aut aliter insignis ob merita et benefacta
in Ecclesiam vel in rempublicam, vel ob munificentissimas elargitiones in
pauperes et egenos; itemque personae huiusmodi privilegio Apostolico
iam ornatae; dummodo semper debitae exsequiae expleantur in ecclesia.
«Tunc Ordinarius permittere poterit unius aut alterius Missae, sed non
plus quam trium Missarum celebrationem: abrogato indulto Sacrae Rituum
Congregationis diei 29 aprilis .1894 et contrariis quibuscumque minime
obstantibus; facto verbo cum SSmo ».

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.