AAS 18 (1926), p. 414

vota quoque exprimens Patriarcharum Episcoporumque Orientalium,
Nos enixis precibus flagitavit ut etiam tribus germanis Massabki, una
eademque ac praefati Religiosi Franciscales caede, in odium Fidei peremptis,
Beatorum caelitum honores decernerentur. Nos autem hisce votis
concedere volentes, etiam de trium Dei eorundem Famulorum martyrio
iuridicum Damasci processum institui iussimus; cumque de martyrio martyriique
causa constitisset, praeviis decreto Sacrae Eituum Congregationis
solito, die v huius mensis dato, nec non dispensatione a signis uti de iure,
die tandem septima vertentis octobris ipsis quoque tribus Dei Famulis
Beatorum caelitum honores tribuendos tuto decrevimus. Quae cum ita
sint, Nos, precibus permoti universae Minorum Ordinis Fratrum religiosae
famuiae, simulque Archiepiscopi Damasceni ceterorumque Antistitum
Orientalium, clerique et fidelium Maronitarum, apostolica Nostra auctoritate,
praesentium vi, facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel
Euiz, Carmelus Volta, Engelbertus Kolland, Nicanor Ascanius,
Nicolaus Alberca, et Petrus Soler, sacerdotes, Franciscus Pinazo d'Arpuentes
et Ioannes Iacobus Fernandez, Fratres laici, ex Ordine Minorum, itemque
tres germani fratres maronitae Franciscus, Mooti, et Raphael Massabki
Beati in posterum appellentur, eorumque corpora et relliquiae, si exstant,
non tamen in sollemnibus supplicationibus deferenda, publicae fidelium
venerationi proponantur, atque imagines eorumdem radiis decorentur.
Insuper, eadem Nostra auctoritate, concedimus ut de illis recitetur Officium
et Missa celebretur de communi Martyrum iuxta Rubricas Missalis
et Breviarii Romani. Eiusmodi vero Officii recitationem et Missae celebrationem
fieri dumtaxat concedimus in dioecesibus in quibus iidem Servi
Dei respective nati sunt, pariterque intra fines archidioecesis Damascenae
Maronitarum atque in omnibus templis ac sacellis, ubique terrarum
sitis, coenobiis adiectis, quae ad Minorum Fratrum familiam pertineant,
ab omnibus fidelibus tam saecularibus quam regularibus, qui Horas canonicas
recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, a sacerdotibus confluentibus
ad tempia in quibus Beatorum ipsorum Martyrum festum celebratur.
Denique largimur ut sollemnia Beatificationis eorundem Famulorum
Dei peragantur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus: idque fieri
concedimus in praedictis dioecesibus ac templis sive oratoriis, quae nominavimus,
die per Ordinarium designando, intra annum postquam eadem
sollemnia in Patriarchali Basilica Vaticana celebrata fuerint. Non obstantibus
Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, nec non decretis de
non cultu editis ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem ut harum
Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretam Sacrorum
Rituum Congregationis subscripta, et Praefecti sigillo munita sint, in

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.