AAS 18 (1926), p. 425
auctoritate Nostra, ut de illis recitetur officium et Missa celebretur de communi
plurimorum Martyrum iuxta Rubricas Missalis et Breviarii Romani
facultatem facimus. Eiusmodi vero Officii recitationem et Missae celebrationem
fieri dumtaxat mandamus, in archidioecesi Parisiensi, ubi omnes
centum nonaginta et unus Famuli Dei Martyrium fecerunt, et in dioecesibus
ubi unusquisque eorum natus est et vixit, et, quod ad venerabiles
Dei famulos in religiosas congregationes, vel ordines regulares adlectos,
in omnibus templis, vel sacellis, ac piis domibus ubique terrarum sitis,
quae pertineant respective ad congregationes vel ordines, quorum ipsi
Servi Dei fuerunt alumni, ab omnibus fidelibus tam saecularibus quam
regularibus, qui Horas canonicas recitare teneantur: et quod ad Missas
attinet a sacerdotibus continentibus ad templa in quibus Beatorum ipsorum
festum celebretur. Denique largimur ut sollemnia Beatificationis eorundem
Famulorum Dei peragantur cum Officio et Missa duplicis maioris ritus,
idque fieri concedimus in praedictis dioecesibus et in templis, seu oratoriis,
quae nominavimus, die per respectivum Ordinarium designando, intra
annum postquam eadem sollemnia in Patriarchali Basilica Vaticana fuerint
celebrata. Non obstantibus Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis,
nec non decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo
manu Secretarii Sacrorum Rituum Congregationis subscripta, et Praefecti
eiusdem Congregationis sigillo munita sint, in disceptationibus etiam
iudicialibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significatione
his ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvn
mensis octobris, anno MCMXXVI, Pontificatus Nostri quinto.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
IV
VENERABILIS DEI FAMULUS NATALIS PINOT PRESBYTER ANDEGAVENSIS
BEATUS RENUNTIATUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Fortissimos inter christianae fidei adsertores,
qui, grassante in Gallus teterrima in Ecclesiam insectatione, saeculo
vicesimo octavo labente, « evangelicam disciplinam sincero Fidei vigore tenuerunt,
quique incorrupto honore virtutis* cum praeceptis Domini et cum
Apostolis eius fortiter stantes, nutantem multorum fidem, martyrii sui veritate
solidarunt » (S. Cyprian., Epistola 16), praenobilem sane sibi vindicat Io-