AAS 18 (1926), p. 485

deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore,
Peloponnesum et Cytheram insulam, ad normam canonici iuris Codicis
archidioecesi Atheniensi definitive aggregamus.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irriturnque ex nunc et inane fieri, si
quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvm
mensis martii, anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. Card. GASP ABRI, a Secretis Status.

VI

DISTRACTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE TAYNANFU, ERIGITUR

VICARIATUS APOSTOLICUS DE FENYANG IN SINIS, AC CURIS CLERI INDI-

GENAE CONCREDITUR.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — In omnes vel longo terrarum marisque
tractu seiunctas christiani orbis regiones ex hac Divi Petri Apostolorum
Principis Cathedra, quam divinitus obtinemus, sublimi tamquam e specula
oculos mentis Nostrae convertimus, et quae rei sacrae procurationi ibidem
melius gerendae expedire videantur, auctoritate Nostra apostolica decernere
maturamus. Iamvero cum venerabilis frater Agapitus Fiorentini,
Episcopus titularis Rusaditanus et Vicarius Apostolicus de Taynanfu,
enixis Nos precibus flagitaverit ut, ad incrementum religionis et maius
animarum bonum, per dismembrationem nimis ampli sui vicariatus de
Taynanfu novus apostolicus vicariatus erigeretur, qui clero committeretur
indigenae: Nos, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis,
attenta commendatione venerabilis fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi
titulo Theodosiensis, Delegati Apostolici in Sinis, omnibusque rei momentis
attente perpensis, praelaudati Praesulis votis annuendum, atque
haec, quae sequuntur, decernenda esse existimavimus. Nimirum motu
proprio, atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, territo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.