AAS 18 (1926), p. 486

rium quod civiles subpraefecturas de Fenyang, Siaoyi, Kihsien, Pingyao,
Wenhsue, Kiaocheng, T singlo, Kolan, Hinghsien, Lanhsien, FangsJian,
Linhsien, LisMh, Chungyang, et SMhlo complectitur, a vicariatu apostolico
de Taynanfu seiungimus: idemque territorium sic per Nos seiunctum,
sive dismembratimi, erigimus in novum apostolicum vicariatum, cui nomen
facimus de Fenyang, eundemque indigenae cleri curis tradimus.
Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XII mensis maii anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. Card. GASPARRI, a Secretis Status.

VII

EX DISMEMBRATIONE VICARIATUS APOSTOLICI DE TAYNANFU ERIGITUR IN

SINIS PRAEFECTURA APOSTOLICA DE SHOHCHOW.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum Nobis divinitus sit universi christiani
gregis cura commissa, Nostri muneris partes esse ducimus, etiam
erga sacros Pastores mentis Nostrae oculos convertere, eaque decernere,
quae opportuna magis videantur, ut iidem concreditas oves ad secura
salutis pascua adducere valeant. Iamvero cum vicariatus apostolicus de
Taynanfu, amplitudine territorii et catholicorum numero conspicuus,
regionem amplectatur de Shohchow, quae, fidelium numero in dies percrebescente,
peculiarem curam, quoad spirituales populi necessitates, requirere
-videtur; atque Vicarius Apostolicus hodiernus enixis precibus flagitaverit, ut
ipsa regio de Shohchow e vicariatu de Taynanfu detracta, in peculiarem apostolicam
praefecturam erigeretur: Nos, collatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, praehabito favorabili voto venerabilis fratris
Gelsi Costantini, Archiepiscopi titulo Theodosiensis et Delegati Apostolici
in Sinis, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, enunciati Vicarii
Apostolici votis benigne concedendum existimavimus. Quae cum ita sint,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.