AAS 18 (1926), p. 487

motu proprio, atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore,
territorium quod complectitur civiles sub-praefecturas de ShoJichow, Tsoyun,
Fansze, Hwayen, SJianyin, Jinchow, TaicJiow, Sopingfu, Pinglu,
Shenchih, JSfingtvu, PienTcwan, Wuehai, PLoku et Paotehchow, a vicariatu
apostolico de Taynanfu separamus sive dismembramus, idemque territorium,
ita seiunctum sive dismembratum, in praefecturam apostolicam
erigimus, ipsamque sic noviter erectam praefecturam, cui nomen facimus
de ShoJichow, Patrum Ordinis Minorum Bavaricae Provinciae curis committimus.

Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas
atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac
definiendum; irriturnque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XII mensis maii anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

P. Card. GASPARE,!, a Secretis Status.

VIII

E VICARIATU APOSTOLICO AEGYPTI SEPARATA REGIO CAN ALIS DE SUEZ IN

APOSTOLICUM VICARIATUM ERIGITUR.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Quae in exploratam cedant fidelium
utilitatem, quae rei sacrae procurationi melius gerendae expédiant, ea ut
sedulo studio praestemus Nos admonet supremi, apostolatus officium, quo
in terris divinitus fungimur. Iamvero cum, effosso Suesii freto, novaque
via commerciis aperta, ea plaga vicariatus apostolici Aegypti, quae vertit
ad Orientem, ma-ximum incrementum feliciter nacta sit, opportunum visum
est ad uberiores salutis fructus inibi colligendos memoratum territorium
ab eodem vicariatu distrahere, et in separatam Missionem condere. Nos
igitur, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque
rei adiunctis attente perpensis, haec quae infrascripta sunt, decernenda
existimavimus. Nimirum motu proprio atque ex certa scientia et matura

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.