AAS 18 (1926), p. 513

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

SACRUM CONSISTORIUM

i

CONSISTORIUM SECRETUM

I. - SSMI DOMINI NOSTRI ALLOCUTIO

CREATIO ET PUBLICATIO PATRUM CARDINALIUM

Feria II, die 20 decembris 1926 in Palatio Apostolico Vaticano fuit
Sacrum Consistorium, in quo primum Sanctissimus Dominus Noster Patres
Cardinales alloquutus est et novos Cardinales enuntiavit ut sequitur:

VENERABILES FRATRES
Misericordia Domini plena est terra:1 haud aliter quam per liaec
verba placet hodie Nobis ad dicendum aggredi, grato impulsis in
Deum animo ob tantam beneficiorum copiam, quibus, vertente
.anno, et Nos et Ecclesiam atque adeo orbem terrarum affecit.
Primum Aethiopibus et Syris, Rhaetis et Italis, Gallis et Hispanis
gloriari ac laetari iure meritoque licuit de suorum consecratione
civium - martyrum, confessorum ac virginum, - quos cum in beatis
caelitibus sollemni ritu adscriberemus, tum novos hominibus
universis deprecatores validissimosque apud Deum patronos designavimus,
tum etiam christianarum perfecta exempla virtutum,
alia in alio vitae genere, ad imitandum proposuimus.

1 Ps. XXXII, 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.