AAS 18 (1926), p. 514
Vidimus, praeterea, recentiores ex America filios cum gentibus
iam diu in Christi familiam adscitis certasse feliciter. Nam Conventu
Eucharistico Chicagiae habito nihil admirabilius, sive incredibilem
apparatus magnificentiam, sive insignes fidei, pietatis externasque
interioris vitae significationes spectemus: unde factum,
ut eiusmodi eventum haud longe a maximis illis videatur abesse,
quae assueta triumphis Ecclesia usque adhuc, viginti saeculorum
spatio, in suos annales perscripsit. Cumque, paucis ante mensibus,
regiam Christi dignitatem publice colendam pronuntiavissemus,
quotquot ex omnibus gentibus Chicagiam ea occasione coivere
homines, non tam suo quam totius catholici orbis nomine coram
Rege Eucharistico in genua prociderunt omnes; ab iisdem vero, in
pompa immensa atque interminata compositis, « adoro te devote,
latens Deitas » itemque « procede et regna » omnibus linguis conclamatum
est.
In utriusque pariter hemisphaerii incolis spiritum gratiae et
precum christianeque vivendi studium excitavit denuo, septimo
post obitum saeculo exeunte, quasi e glorioso revocatus sepulcro,
ille « Magni Regis Praeco » Franciscus Assisiensis. Itaque confidimus
- quemadmodum fieri oportet, ne saecularia eiusmodi sollemnia
optimis fructibus vacua praetereant - fore, ut, quod vir sanctissimus
paupertatis exhibuit ac paenitentiae studium, quem pacis
amorem, quam in proximos caritatem atque in ipsa animantia
resque omnes creatas humanitatem, si non omnes consequi imitatione
valent, saltem discant ab terrenis rebus recte aestimatis
suum abalienare animum, voluntaria castigatione domitas habere
cupiditates, fraterna proximos caritate complecti ac se totos in
precatione sancta colligere: quae qui neglegant, nescimus quo
pacto vitam ad Christi mandata compositam traducere queant.
Magni quidem Regis Praeconi ad spiritus renovationem populos
revocanti fieri non poterat quin se dociles praeberent filii Nostri
ex dissitis amplissimisque Sinarum regionibus, quo franciscales
viri Ioannes a Monte Corvino et beatus Odoricus a Portu Naone,
saeculo ab humano Legiferi Patris sui exitu nondum elapso,
summa fidentia planeque et exploratoribus et apostolis consen-