AAS 18 (1926), p. 515
tanea, alius ex alio, traiecerant, ad viam tot ex eo ipso Ordine
sodalibus quasi muniendam, qui, alienae salutis studiosissimi, eo
deinceps confluxere, et se divini Eegis praecones non modo dignos
- quod ipsum de missionalibus nostris omnibus dicendum - sed
etiam animosos fidissimosque, facto saepius martyrio, praestiterunt.
Divina igitur providentia contigit, ut eum animorum motum,
quem septies saecularis Francisci commemoratio excitavit, Sinae
quoque, ut modo attigimus, participarent, lectissimis sex filiis ante
ad Nos dimissis, ut in hoc catholicae unitatis veluti centro de
Vicarii Iesu Christi manibus sacerdotii plenitudinem primi inter
suos susciperent, postea ad venerabile Assisiensis Patriarchae sepulcrum,
cui quidem honestando sua pontificalium rituum libamenta
déferrent. Ob insuetum profecto saluberrimumque eventum
- quod, cum maximi sit, ad gentem illam ad catholicamque
religionem quod attinet, momenti, tum laetissimam Nobis spem
commovet, missionalium operam eo latius citiusque provectum iri,
quo saepius effectum a Nobis nuper consilium, prout magnopere
cupimus ac confidimus, peragere passim licebit - placet gratam
voluntatem, qua Pastorum Principem, benignum tanti muneris
largitorem, prosequimur, coram amplissimo Conlegio vestro testificari.
Grate item eos omnes dilaudamus, quorum apostolicis debemus
laboribus si huc denique ventum est, ut episcopos indigenas
primum consecrare potuerimus; cum vero operam iidem suam tam
praeclare cumulaverint, nulli profecto sunt, quos pari, atque ipsos,
iure in partem Nostrae laetitiae speique Nostrae vocemus.
Verumtamen pulcherrimis consolatoriisque rebus, de quibus vos,
Venerabiles Fratres, allocuti adhuc sumus, aliae aliunde accedunt
maeroris plenae, unde molestiam haud mediocrem concipimus.
Atque primum animo et paene oculis Nostris Mexicana obversatur
Ecclesia, quam reipublicae illius gubernatores ferociter impieque
divexant; qui quidem gubernatores - perinde atque homo peccati
et filius perditionis, in fine mundi revelandus, de quo Paulus -1
« omne quod dicitur Deus aut quod colitur » proterunt ac proculcant,
et nobilem illum populum, animos violando, ita habent, tam-
1 II, Thess., II, 4.