AAS 18 (1926), p. 516

quam si de turba servorum scelestorumque hominum ageretur,
idque specie causaque talium legum interposita, quae legis nihil
praeter nomen habent, quandoquidem divinis omnibus humanisque
iuribus manifesto repugnant. - O, in tanta rerum acerbitate ac
turpitudine, quam praeclare catholici e generosa afflictaque natione,
quam digne se gerunt. Episcopi et sacerdotes, religiosi sodales et
laici homines, divites et pauperes, viri et mulieres, grandiores
natu et iuvenes, immo etiam adulescentes et puellae, primo fruentes
aetatis flore, de se plures iam menses edunt tale spectaculum,
quod cum cordatis omnibus hominibus vel Dei angeli admirentur.
Etenim, ut incolumis Dei honor et sua conscientiae dignitas consisteret,
ut sua cuiusque vita a fide ne dissentirei, ut cum Ecclesia
catholica apostolica romana, cum Iesu Christi Yicario eiusque praescriptis
cohaerere ne desinerent, iniurias omne genus passi sunt,
exsilia et vincula, indignitatesque morte ipsa atrociores; nec vitae
multorum est parcitum. Hi quidem oppetiere mortem dum Christo
Regi succlamabant et corona precatoria Deiparam Virginem consalutabant,
fide sua suique fortitudine animi ceteris ad aemulandum
veluti proposita; atque iidem, tam glorioso interitu, ut in
omnem memoriam, communi non sine fructu, prodentur, ita pulchriorem
augustioremque diem illum victoriae pacisque optatissimum
effecturi sunt, quem profecto approperant ipsimet, paenitentiam
ac veniam insectatoribus carnificibusque suis magna effusi
sanguinis voce impetrando. Id ipsum Nosmet cotidie imploramus
et Nobiscum - ut optare Nos haud semel ediximus - christifideles
omnes implorare pro certo habemus. - Quae quidem omnia, miserabilia
sane at etiam magnifica ac plena solacii, aliquanto copiosius
in Encyclica Epistula Iniquis afflictisque paulo ante tractavimus;
quodsi documentis testimoniisque nisi sumus omni exceptione
maioribus, tamen, seu facta seu verba spectamus, fuit enarratio
temperatior ac mitior quam res postulabat, ne nimii videremur.
Verum in hoc Consistorio, Venerabiles Fratres, considere vobiscum
non poteramus, quin iterum universo orbi denuntiaremus, cum
ademptam hinc iniquissime sacram profitendae religionis Deique
colendi libertatem violatamque ipsam humanam dignitatem, tum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.