AAS 18 (1926), p. 517

edita illinc mirabilia christianae magnitudinis exempla. Quam quidem
iterare expostulationem eo opportunius putavimus, quod - ut
est nuntiatum nuperrime - catholicorum inibi vexatio, aucta adversarium
crudelitate atque impietate, ingravescit. Deturbati
enim omnes de suis sedibus episcopi; aut in aliquem? locum coacti
aut in custodiam inclusi aut necati alii pii sacerdotes; facta inermium
civium trucidatio, qui ad quoddam Beatissimae Virginis
Sanctuarium orando contenderent; saevitum in Eucharistiam sanctissimam;
evulsa Christi crucifixi, Domini ac Redemptoris nostri,
imago ab ipsis privatis scholis, iuvenibus studiosis publice vel
per nobilissimas litteras, etsi nequiquam, conquerentibus, quibus
paterno animo plaudimus ac benedicimus.
Iam a longinquis Mexici terris ad propinqua m Galliam cogitatione
ferantur, ut ad gravem illam controversiam quod attinet
de politica parte vel schola, quam'^iÂetion Française vocant,
deque ab ipsa profectis institutis diurnoque commentario - qua
quidem controversia plurimorum animos illic agitari novimus -
sententiam iterum aperiamus Nostram: iterum, inquimus, siquidem
non semel iam nec ambigue, quid sentiremus, ediximus.
Eadem autem de re ideo vos alloquimur quia, ex una x^rte,
praeclaram magnamque opportunitatem, Venerabiles Fratres, ipse
amplissimus consessus vester, ad quem quidem oculos intendit
catholicus orbis, Nobis offert ac praebet, eo vel magis quod quae
dicturi sumus, vel extra Galliae fines aliquid possunt habere utilitatis
et commodi; ex altera vero, praestat eorum optata atque
exspectationem explere, qui, ut de omni se eximeremus dubitatione,
litteris, sincerum pietatis sensum et veri rectique amorem
redolentibus, postulavere.
In quo si Nobis aegritudine ac maerore vacuis esse non licuit,
haud exigua tamen solacia miserentissimus Deus impertivit,
cui quidem, ut officio et dulci quasi cuidam necessitati pareremus,
gratum Nostrum properavimus significare animum illo Psalmorum
loco: « Secundum multitudinem dolorum meorum in
corde meo consolationes tuae iaetificaverunt animam meam ».1

1 Ps. XCIÍ1, 1.9.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.