AAS 18 (1926), p. 519

viderentur, positos a Deo ipso Nos esse ad pervigilandum « quasi
rationem pro animabus... reddituri ». Nemo profecto non videt.1
Nobismet quoque Paulum Apostolum consuluisse, cum gravem
eiusmodi causam attulit ad christifideles monendos, obedirent
ac subiacerent praepositis suis, ut hi rationem Deo redderent
« cum gaudio, et non gementes »: quod ne ipsis quidem christifidelibus
expediret. Ceterum carissimos filios e Gallia Nostros2
dissociati inter se et discordare diutius rei politicae causa, nec
ipsis nec Civitati nec Ecclesiae expedit. Sed, contra, omnibus
atque ad omnia erit summopere profuturum, in iis, quae religionis
sunt, coniunctissimos eos esse universos, scilicet in tuitione
divinorum Ecclesiae iurium, matrimonii christiani, domestici
convictus, puerilis ac iuvenilis institutionis, omnium denique
sacrarum libertatum, quae sunt Civitatis fundamenta; atque ita
concordes, per populares cotidie frequentiores solidioresque significationes,
per sanae doctrinae de re religiosa ac morali propagationem,
per caritatis apostolatum, multiplicis eius, quam memoravimus,
libertatis cum germanam efferre notionem, tum acriorem
in dies excitare vulgo appetentiam, ut eam aliquando cives,
plena sui iuris conscientia, efficaciter repetant ac vindicent. Quae
quidem voluntatum consensio ut salutariter eveniat, quemadmodum
vehementer cupimus, sic Auctorem omnium bonorum
multis cotidie supplicibusque precibus exoramus. Integrum, nihilo
setius, unicuique esto, legitime atque honeste eam habere potiorem
Civitatis administrandae rationem, quaecumque ab divina
rerum ordinatione, non discrepat.
Quae vero de animorum coniunctione atque ad agendum pro
rebus sanctissimis conspiratione nunc hortati sumus, nihil reapse
ab consiliis immortalis memoriae decessoris Nostri Leonis XIII
distant ac differunt, perinde ac cum his monitiones sanctae recordationis
Pii X cohaerebant: quod liquido comperiet quisquis
utriusque decessoris acta et documenta, sine opinione praesumpta,
conferat, quemadmodum Nosmet contulimus, simulque memi-

1 Hebr. XIII, 17.
2 Ibid.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.