AAS 18 (1926), p. 520

nerit, quae olim dicta sunt, omnibus eadem omnia reddi semper
nec oportere nec posse.
Etsi, ceteroqui, supervacaneum putamus, tamen « ex abundantia
cordis », ut dici assolet, adiicimus, permotos Nos esse ad
loquendum ac permoveri non praeiudicatis opinionibus partisve
alicuius studio, non humanis rationibus, non ignoratione vel
tenuiore beneficiorum aestimatione quae Ecclesiae adeoque Civitati
aut ab aliquibus aut a parte scholave aliqua obvenerint, sed
dumtaxat atque unice suscepta in Nosmet ipsos religione conscientiaque
eius, quo obstringimur, officii, idest tuendi divini Regis
dignitatem, animarum salutem, religionis bonum et futuram
ipsam catholicae Galliae prosperitatem. Hisce omnibus de causis,
atque etiam ut dubitationibus falsisque interpretationibus ne sit
locus, quales, cum alias aliter, tum in memorato diurno commentario
nuperrime, haud reverenter quidem nimisque audaciter
adhibitae sunt, certa Nobis spe polìicemur, fore ut Venerabiles
Fratres Galliae Purpurati Patres, Archiepiscopi atque Episcopi,
pio pastorali munere, quae sit mens Nostra ac paterna voluntas
ad gregem non tam perferant cuiusque suum, quam fideliter luculenterque
explicent atque explanent.
Haec, Venerabiles Fratres, verba quae fecimus, quibus et
vestra ipsorum praesentia sollemnitatem et appropinquans Regis
pacifici Natalis quandam addit sanctitudinem, utinam plenam
actuosamque instaurent inter catholicos Galloá concordiam, qua
auspice, efficienter pro supremis iis Regni divini rationibus propugnare
liceat, quibus tamquam fundamento et corona et sanctione
cetera nituntur: Regni divini, inquimus, quod qui quaerunt,
iam, ex certis ipsius Christi Regis promissis, reliqua sibi omnia
conciliant ac quasi praeoccupant: « Quaerite... primum regnum
Dei... et haec omnia adiicientur vobis ».1
Atque etiam Italiae, quam quidem Nobis et natura et religio
tot nominibus praecipue caram efficiunt, procellarum experti esse
non licuit. Procellarum, inquimus, idque consulto: cum eam pri-

1 Matth., VI, 33.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.