AAS 18 (1926), p. 521
miim indignatione omnem atque honore pertulerit insanam facinus
in virum illum intentatum, qui tam singulari vi et alacritate
animi Civitatis tractat gubernacula, ut ipsius rei publicae salutem
periclitari iure dixeris quoties huius incolumitas periclitatur.
At praesentissimo et paene aspectabili divini Numinis
praesidio factum, ut primum illum irae abque horroris motum
mox exciperent cum ingenti popularis laetitiae clamore gratulationes
et publice habitae Deo Servatori gratiae, quod e tanto
discrimine hominem prope interimendum liberasset atque incolumem
prorsus praestitisset. Nos vero, ut in primis ea de re certiores
facti sumus, ita profecto in primis debitas supremo vitae
mortisque arbitro Deo grates persolvimus, qui ab excelso caelorum
solio res omnes hominesque universos et singulos suo numine
regit ac temperat. Attamen cum Nosmet - consociatis Nobiscum
episcopis, sacerdotibus piisque christifidelibus - de concessa eiusmodi
incolumitate gauderemus gratiasque Deo ageremus, quam
quidem incolumitatem, hoc ipso, et plurimum ad patriae salutem
ha.bere momenti et communis beneficii loco aestimandam esse
profitebamur, ecce vidimus novam quandam proceilam per
Italiam concitari, vim intellegimus catholicis hominibus institutisque
illatam et vastitatem in eorum sedes inductam. Aliorum
tum audacia ac petulantia eo devenire, ut nihil eos templorum
sanctitas, nihil venerabilis episcoporum dignitas et sacerdotalis
religio muneris moveret in officioque contineret; alii caeco impetu
in christifideles ferri quasi in seditiosos ac rebelles, cum pro sua
ipsorum fide ac religione sint publici ordinis ac tranquillitatis
amatores potissimi ac defensores ; alii, improbo quodam delectu
ac discrimine, optimum quemque e catholicis conquirere ut indignius
haberent, neque ipsos tantummodo, at eorum instituta
atque opera, quae aut bonis scriptis divulgandis aut religioni et
vel humano cultui provehendis aut communi bono, oeconomico
- ut aiunt - ac sociali, propagando excitata erant. Optimum
quemque, inquimus, christifidelem, cum inter optimos magnanimi
ii viri censendi sint, qui, mente recta, ut probe novimus,
nec sine gravibus incommodis, institutis eius generis operam