AAS 18 (1926), p. 79

—•• . :—»,
vae consuetudo ut in Missionum territoria, conditis coenobiis,
inducatur latiusve provehatur, summos horum Ordinum moderatores,
quemadmodum Nosmet impense adhortamur, sic vos,
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, opportune importune rogando,
curatote; solitarii enim ii viri mirum quantum caelestium gratiarum
vobis laboribusque vestris conciliabunt. Atque dubitare
non licet quin eiusmodi monachi locum opportunum apud vos
nanciscantur, cum incolae, alicubi potissimum, etsi maximam
partem ethnici, natura sint ad solitudinem et ad orandum contemplandumque
proclives. Qua in re animo obversatur Nostro
magnum illud coenobium, quod Cistercienses Reformati de Trappa
in vicariatu apostolico Pekinensi condidere; ubi centum fere monachi,
quorum plerique Sinenses, perfectissimarum exercitatione
virtutum, assiduitate precum, vitae asperitate laborisque tolerantia,
ut Dei numen sibi et infidelibus placando propitiandoque
demerentur, ita hos ipsos, per exempli efficacitatem, Christo lucrifaciunt.
Unde luce clarius apparet, anachoretas nostros, lege ac
spiritu Conditoris, sui prorsus incolumi nullamque vitae actionem
experiundo, posse haud parum momenti ad prosperiorem sacrarum
legationum exitum cotidie afferre. Quodsi Ordinum id genus
gubernatores vestris postulationibus morem gesserint et sedes
suorum, ubicumque de communi consilio placuerit, collocaverint,
rem fecerint et tantae ethnicorum multitudini imprimis salutarem
et Nobis, ultra quam credibile est, acceptam et gratam.
Iam ad nonnulla, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, gradum
faciamus, quae ad meliorem Missionum temperationem pertinent:
quo in genere si qua proximus decessor Noster haud dissimilia
dudum docuit ac monuit, idcirco ea iterare placet, quia
magno fore ad fructuosam apostolatus exercitationem praesidio
iure meritoque censemus.
Itaque cum catholici inter ethnicos apostolatus magnam partem
in vos recidat exitus, res aptius volumus a vobis ordinari, ut
facilior posthac ad christianae sapientiae propagationem pateat
aditus et numerus eorum augeatur quibus ea feliciter collucet.
Sacros igitur praecones ita vobis cordi sit dispertire, ut nulla terri-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.