AAS 18 (1926), p. 89

densis usque ad meridianum 72 : exinde vero linea recta usque ad lacumm
Apiskigamish: idem lacus ac flumen 31 agni ceti ad Sinum de Hudson: linea
recta ad meridianum 82 : parallelum 58 usque ad meridianum 96 : paral-m m m
lelum 60 ad meridianum 102 ; demum ad occidentem, meridianum 102m m m
usque ad Polum septentrionalem.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque, ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum
ac definiendum esse; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus,
super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XY
mensis iulii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

NOTIFICATIO

QUAEDAM DECLARANTUR CIRCA COMPETENTIAM ET CONSTITUTIONEM SACRAE

CONGREGATIONIS PRO NEGOTIIS ECCLESIASTICIS EXTRAORDINARIIS.
Sanctitas Sua, Litteris ad Emum Cardinalem a Secretis Status, die
5 iulii 1925 datis, baec quae sequuntur declarare ac statuere dignata est :

1. Canon 255 de promovendis per Sacram Congregationem pro Negotiis
Ecclesiasticis Extraordinariis ad vacantes dioeceses idoneis viris,
quoties cum civilibus Guberniis agendum sit, ita intelligendus est ut ad
eamdem Sacram Congregationem spectet Episcopos promovere etiam in
casibus, in quibus Gubernia interrogantur circa difficultates, si quae sint,
ordinis politici contra personas ad id officii praeelectas.
2. Inter Emos Patres Sacrae Congregationis pro Negotiis Ecclesiasticis
Extraordinariis in posterum de iure cooptabuntur : Cardinalis Secretarius
S. Officii, Cardinalis Secretarius Sacrae Congregationis Consistorialis, Cardinalis
S. E. E. Cancellarius atque Cardinalis Datarius.
3. Eadem Sacra Congregatio suum habebit Praefectum, Cardinalem a
Secretis Status, cui, iuxta can. 255, a Summo Pontifice negotia mandantur,
examini eiusdem Congregationis subicienda.
4. Omnibus autem Membris et officialibus eiusdem Sacrae Congregationis
secretum imponitur S. Officii, emisso speciali iureiurando.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.