AAS 19 (1927), p. 189

Insuper omnibus declarare qui libri nominatim, pro singularum dioecesium
necessitatibus, ipso iure prohibiti sint Ordinarii ne omittant. Quod
si fideles a volumine quopiam arcere efficacius eeleriusque se posse existiment
si peculiari decreto illud improbent, hoc suo iure omnino utantur
oportet sicut, gravioribus causis postulantibus, id ipsum consuevit S. Sedes,
ad praescriptum canonis 1395 §1 C. I. C: «Ius et officium libros ex
iusta causa prohibendi competit non solum supremae auctoritati ecclesiasticae
pro universa Ecclesia, sed pro suis subditis Conciliis quoque particularibus
et locorum Ordinariis ».

Denique haec Suprema Sacra Congregatio omnes Archiepiscopos, Episcopos
et reliquos locorum Ordinarios iubet, occasione relationis dioecesanae,
quidquid contra libros lascivos statuerint et exsecuti sint, Sancto
Officio manifestare.
Ex aedibus Sancti Officii, die 3 Maii 1927.

L. © S . R . CARD. MERRY DEL VAL, a Secretis.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i
EIIEGINEN.-MCOTEIEN.-OPPIDEN.

DISMEMBRATIONIS ET AGGREGATIONIS

DECRETUM

Inter paroecias quae ad archidioecesim Rheginensem pertinent, duae
adnumerantur, quibus titulus a S. Xysto de Joppolo et a S. Maria de Molochio,
quarum prior intra fines dioecesis Xicotriensis, altera autem intra
limites dioecesis Oppidensis exstat.
Cum vero, ob nimiam distantiam istarum paroeciarum istorumque
locorum, fideles, nonnisi magno cum incommodo, proprium adire queant
pastorem et hic suas oves possit invisere, SSmus Dominus Xoster Pius
divina Providentia PP. XI, maiori animarum bono semper intentus, praefatas
duas paroecias de Joppolo et de Molochio ex archidioecesi Rheginensi
seiungendas et dioecesibus Xicotriensi ac Oppidensi respective aggregandas
statuit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.