AAS 19 (1927), p. 248
obtinere, ipsique Internuntiaturae Lithuaniae, per Nos erectae, nunc et in
posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque
in contrarium facientibus quibuslibet.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxxi
mensis Ianuarii, anno MDCCCOXXVII, Pontificatus Nostri quinto.
P. CAED. GASPARRI, a Secretis Status.
IV
ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE SARAWAK, IMMUTATO NOMINE
VETERIS PRAEFECTURAE DE LABUAN ET BORNEO SEPTENTRIONALI.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius gerendae
conducant, quae in exploratam cedant Domini gregis utilitatem, ea
ut sollicito studio praestemus Noß admonet supremi munus Apostolatus,
quo in terris divinitus fungimur. Idcirco cum Venerabilis frater Ioannes
Biermans, Episcopus titularis Gargarensis, et Superior generalis Societatis
S. Iosephi de Mill Hill, nobis proposuerit ut praefectura apostolica de Labuan
et Borneo septentrionali, eiusdem Societatis curis concredita, quae
ob nimiam finium extensionem ab unico rectore nequit amplius gubernari,
in duas praefecturas apostolicas per Nos divideretur: Nos, probe noscentes
aucto numero pastorum incolumitati gregis satius provideri, votis eiusdem
Superioris annuendum ultro libenterque existimavimus. Collatis itaque
consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Bomanae Ecclesiae
Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, omnibusque rei momentis
attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, praefecturam apostolicam de Labuan et Borneo septentrionali
in duas praefecturas apostolicas dividimus ac dismembramus,
iuxta limites politicos, et harum alteri nomen facimus de SarawaJc cum
iurisdictione in totum-regnum huius nominis; alteri vero « de Borneo septentrionali
», quae reliqua territoria ad antiquam praefecturam sic per Nos
dismembratam pertinentia comprehendat.