AAS 19 (1927), p. 256
congruum obtinuit assensum. Quare Dei famula una eum Veronica, e civitate
Massiliensi ad Carmelum Palense profecta est, ubi pervenit in pervigilio
festi Ssmae Trinitatis anno 1867, decimoctavo saeculari a glorioso
martyrio et triumpho Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. A matre
Elia, monasterii carmelitici priorissa humanissime accepta, Dei famula
summo animi gaudio inter postulantes et tyrones aggregata fuit sub magistra
novitiatus M. Maria a S. Ioseph, atque in statu probationis et tirocinii
singularibus virtutibus et gratus extraordinariis adeo eluxit ut tempus
postulatus meruerfif notabiliter imminutum. A Eev. Dom. St Guily, archipresbytero
S. Martini de Pau et superiore monasterii, Maria JBaouardyv
in patrinum et matrinam, uti vocant, et iuxta morem, selectis S. Elia propheta
et S. Teresia, Ordinis Matre et Magistra, religiosum habitum rite
accepit, assumpto nomine soror Maria a Iesu Crucifixo. In virtutibus bonisque
operibus progrediens, haec humilis soror diabolicis tentationibus et
incursionibus. Deo permittente, subiecta est eiusque corpus omnibus modis
ita graviter percussum ut e vita migrasse visa fuerit. Ipsa tamen fortis in
fide, ex hac probatione et colluctatione, insidias et nequitias nostis maligni
devicit, et a gravi discrimine incolumis evadens, effusas Deo gratias toto
animo egit. Insuper per suam misericordiam et providentiam D. N. Iesu»
Christus praesto fuit Mariae novis auxiliis. Namque Vicarius Apostolicus
Mangalorensis in Indiis, Dominus Maria Ephrem, volens erigere domum
Carmeli, consilium suum exposuit sororibus domus Palensis, quae libenter
adhaeserunt et iter aggressae sunt anno 1870 sex sorores, inter quas M. Elia
priorissa et Dei famula Maria Iesu Crucifixi. In itinere duae sorores mortifero
morbo affectae obierunt, et ipsa Mater Elia vix ad Indos pervenit,
pariter e vita migravit. Reliquae Mangalorensem civitatem feliciter attigerunt
et in nova Carmeli domo respectivis officiis navarunt. Dei famula
novitiatum suum explevit et die 21 Novembris 1871 solemnem professionem
coram praedicto Vicario Apostolico emisit summa animi laetitia et
pietate. Sed huiusmodi gaudium paulo post turbatum fuit vexationibus
et angoribus. Nam cum ipsa renuisset superiorissae domus patefacere
ecstases et visiones quas experiebatur, nisi sanctae obedientiae vi fuisset
adstricta, ita iubente Deo, ut ipsa asserebat, quamvis parata esset confessario
et Episcopo eas pandere, huiusmodi repulsa male accepta et Vicario
Apostolico renuntiata, in superiorum et sororum despectum incidit quasi
non bono sed malo spiritu ageret: ideoque pluribus molestiis vexata ad
domum Palensem redire coacta est. Ante discessum tamen subitam Vicarii
Apostolici mortem et missionis translationem ad Societatem Iesu praenuneiavit:
sicut uterque confirmavit eventus. Pali reversa humilis et confusa
a superiorissa atque sororibus comiter ac benigne excepta et animata,