AAS 19 (1927), p. 257
sui muneris exercitia diligenter implevit, donec quatuor post annos cum
aliis sororibus Betblem petiit ut novum Carmelum excitaret, ubi usque ad
obitum permansit, praeclarae virtutis et operosae industriae exemplar.
Die 22 Augusti anno 1878 dum vas aquae plenum gestabat in clivoso calle,
viribus deficientibus, corruit et brachii fracturam subiit. Sic cruciata in
lectulo iacens, multos dolores patienter tulit, donec ingravescente morbo,
ecclesiae Sacramentis piissime susceptis, ipso Patriarcha Hierosolymitano
sacram unctionem ministrante, die 26 Augusti eiusdem anni, in aetate
triginta trium annorum, uti praenunciaverat, virtutibus et meritis dives
obdormivit in Domino. Eius vita Parisiis typis edita an. 1922 conscripta
fuit a Dionisio Buzy, Carmeli de Bethlem capellano. Hic pauper et humilis
nos, in Terra Sancta, regione et patria Sanctae Familiae et veteris novique
Testamenti Sanctorum utriusque sexus, suum selectarum virtutum odorem
caelestibus quoque charismatibus cumulatum efflavit atque diffudit, ante
et post obitum. Eius sanctimoniae fama magis in dies clara et perseverans
viam aperuit Ordinariis inqtiisitionibus super ea perficiendis,- praecipua
inita ab Excmo Patriarcha Philippo Camassei in Patriarchatu Hierosolymitano
et ipsius Patriarchae rogatu aliae in aliis nonnullis dioecesibus.
Quibus Actis processualibus expletis et ad S. Rituum Congregationem
delatis, quum, ordine iuris servato, scriptis Servae Dei perquisitis, revisis
et probatis per decretum die 23 Iulii an. 1924, nihil obstet quominus de beatificationis
et canonizationis Causa introducenda disceptari possit, instante
Rmo P. Iulio Saubat, huius Causae Postulatore legitime constituto, attentisque
litteris postulatoriis quorundam Emorum S. R. E. Cardinalium ac
Ex emi Patriarchae Hierosolymitani Aloysii Barlassina et plurium Illmorum
Revmorum Archiepiscoporum et Episcoporum necnon Abbatum, Canonicorum
ac Superiorum Ordinum et Congregationum religiosarum utriusque
sexus, aliorumque virorum ecclesiastica vel civili dignitate praestantium,
Eíñus ac Rmus Dnus Cardinalis Camillus Laurenti, eiusdem Causae Ponens
seu Relator, in Ordinariis sacrorum Rituum Congregationis comitiis subsignata
die ad Vaticanas aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum
proposuit: « An signanda sit Commissio introductionis Causae in casu et ad
effectum de quo agitur f » Et Emi ac Revmi Patres sacris tuendis ritibus
praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce et scripto
R. P. D. Carolo Salotti, Fidei Promotore generali, omnibus sedulo
discussis ac perpensis rescribere censuerunt: « Affirmative, seu signandam
esse Commissionem, si Sanctissimo placuerit ». Die 17 Maii .1927.
Facta postmodum de his Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XI
per ipsum Fidei Promotorem generalem relatione, Sanctitas Sua, Rescri-"
ptum sacrae Rituum Congregationis ratum habens, propria manu signare