AAS 19 (1927), p. 330

cognosceret, quae de litteris deque ecclesiasticis doctrinis cum
ab nostris tunTab ceteris, saltem graviora, eduntur. Nemo enim
non intellegit, ad eam demum Congregationem propius pertinere,
ut qui apti non sint, qui ab sacra doctrina praeceptores et libri
recedere videantur, eosdem de scbolis deque Athenaeis nostris
missos fieri iubeat.
Cum autem, ut canonem 247 § 4 Codicis iuris canonici
afferamus, ad Supremam S. Officii Congregationem spectet « non
solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos, si oportuerit,
prohibere... sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit
via, quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis damnanda
», cumque, praeterea, in scripta, quae, de re biblica prodeunt,
ipsa quoque advigilet Pontificalis Patrum Cardinalium
pro Studiis Biblicis Commissio, quam vocant, a decessore imm.
mem. Nostro Leone XIII constituta, liquido patet, tam arctis
rationibus hinc inde intercedentibus, Cardinali Praefecto, quem
ante memoravimus, si in Supremam Congregationem eamque
Biblicam Commissionem adscitus erit, iam in hoc ipso plurimum
praesidii ad munus suum exercendum adfore, quod amplior profecto
illi tutiorque hominum rerumque notitia, in hac tanta
ecclesiasticae institutionis quasi palaestra, facile suppetet.
Itaque, motu proprio et de certa scientia ac matura deliberatione
Nostra, volumus ac decernimus, Cardinalem Sacrae Congregationis
de Seminariis Studiorumque Universitatibus Praefectum
pro tempore iam nunc et perpetuo posthac inter Patres Cardinales
Supremae Congregationis S. Officii itemque Pontificalis Commissionis
pro Studiis Biblicis iure atque ex officio referri ac numerari.
Quod vero his Litteris constituimus, id Nos ratum et firmum
in perpetuum fore edicimus, contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Septembris
anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.