AAS 19 (1927), p. 350

revocata fuit, ut missionis exercitiis ad commune bonum adsisteret.
Hisce omnibus expletis cum institutione Piae Unionis Filiarum Mariae,
auctore missionario P. Terme, et praeside renuntiata Maria Teresia,
idem Pater mense Ianuario anni sequentis, obtinuit, ut Dei Famula, de
consensu parentum, adiret oppidum Aps et sibi curam animarum gerenti
operam praestaret auxiliatricem. Huc una ex sororibus Praesentationis
B. M. Y. adulescentulas idoneas collegerat pueris ac puellis erudiendis,
atque huic coetui aggregata fuit Maria Teresia, quae sub magistra tyrocinii
M. Clara, probata virtute clarescens, die 27 Martii 1826 religiosarum
habitum ab Episcopo Vivariensi recipere meruit. Post aliquot menses
praelaudatus sacerdos Terme praedicationis causa in urbem La Louvesc
missus, opus bonum et opportunum duxit per peculiarem recessum excolere
foeminas quae illuc ad venerant peregrinantium more, atque ad hunc
finem elegit et vocavit Mariam Teresiam et quasdam socias ad vitam
religiosam cum ipsa aspirantes, eisque tradidit et explicavit normas,
apposite scriptas et adhibitas a Patribus Societatis Iesu, pro exercitiis
spiritualibus in praedicto recessu servandas. Exinde accidit ut Ancilla
Dei praeses et quindecim sodales appellarentur Sorores Eecessus Coenaculi
vel S. Ioannis Francisci Eegis, quae, exacto tyrocinio praescripto, vestes
religiosas induerunt per manus antistitis Bonnel an. 1827, et post congruum
tempus etiam annua vota simplicia rite emiserunt. Sub moderatore
P. Terme istae Sorores tam in urbe La Louvesc quam in loco Áps, recessibus
spiritualibus sedulam operam sibi et fidelibus valde utilem navarunt.
Pie defuncto die 12 Decembris anno 1834 benemerentissimo P. Terme,
ex eius ultima voluntate et dispositione Sorores a Recessu Coenaculi
et a S. Francisco Regis, regimini et directioni Episcopi Bonnel et sacerdotum
Societatis Iesu subiectae sunt. Tum, instante P. Renault S. L, religiosum
Institutum in duas sodalitates divisum est, quarum una Sororum a Recessu
in Coenaculo ad exercitia spiritualia praecipue destinata, altera Sororum
a S. Francisco Regis puellis instituendis addicta, singulae distinctae cum
propriis et respectivis vestibus, legibus et constitutionibus. Quae quidem
separatio vinculum mutuae aestimationis, auxilii et caritatis inter utramque
religiosam familiam numquam dissolvit. Maria Teresia Instituti confundatrix
et prima superiorissa in hoc munere perduravit a die 1 Maii 1828
usque ad diem 23 Octobris 1838, sed post separationem praefuit tantum
Congregationi nostrae Dominae a Recessu Coenaculi, et semper suo officio
iuncta est summa rectitudine, prudentia et constantia, prouti communia
vota superiorum maiorum et sororum subditarum apprime testantur. Quum
vero subsidia et vires deficerent ad sustinendum onus quo gravabatur,
'Dei Ancilla, dimisso libenter officio in manibus Superioris R. P. Renault,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.