AAS 19 (1927), p. 351

magnopere hortata est sorores ad obedientiam maximam sorori quae sibi
in munere succederet. Interim ipsa mirabile praebuit exemplum humilitatis,
obedientiae, devotionis erga Ssmam Trinitatem et Nazarenam Familiam, et
vitae absconditae in Deo quasi foret in continuo spirituali recessu. Amantissima
vero sui Instituti summum dolorem patiebatur cum ipsum decursu
temporis in rebus temporalibus et spiritualibus aliquantum deficiebat.
In suo quietis spatio, duo sunt adnotanda quoad opera exteriora Servae
Dei, nempe: emptio domus religiosae de Fourvière an. 1842 peracta, atque
eius missio ad domum Parisiensem instaurandam ordine et spiritu religioso:
quod opus feliciter absolvit, instante et cooperante Episcopo Guibert.
Dei Famula quae tum praeses tum subdita, in utroque gradu exstitit
exemplar et magistra vitae sanctae ac religiosae, postremo sexennio mortalis
suae peregrinationis, diuturnis corporis infirmitatibus et gravibus
spiritus afflictionibus probata, se totam cum Christo Iesu Crucifixo, Deo
offerebat victimam virtute foecundam et divinae maiestati placentem, de
qua cantari posset cum psalmista: <•« Oculi Domini super iustos et aures
Eius super preces eorum ». Institutum Sororum Dominae nostrae a Recessu
Coenaculi, a Maria Teresia praecipue fundatum eiusque opera ac
zelo firmatum et adornatum, tamquam arbor bene piantata in vinea
Domini, suos expandit ramos et laetos uberesque fructus tulit et fert
in gloriam Dei et in salutem animarum. Insuper iucunda recordatione
commemorat Apostolicae Sedis decreta: primum Laudis, diei 10 Martii 1863,
alterum Confirmationis Societatis, diei 18 Martii 1870, tertium Approbationis
Constitutionum diei 23 Iulii 1886, ac demum Litteras Apostolicas sa.
me. Leonis Papae XIII, diei 17 Martii 1891 quibus Ipse suprema Sua
auctoritate sancire ac declarare dignatus est Societatem nostrae Dominae
a Recessu Coenaculi eiusque Opera large lateque diffusa, tamquam manifesta
signa et pignora divini beneplaciti, Apostolicae benedictionis et
Instituti prosperitatis. Postremis vitae diebus Ancilla Dei retulit cuidam
testi qui deposuit in Causa quod ipsa postquam receperat, prouti de more,
sanctam Hostiam, se vidit circumdatam multitudine personarum orantium
et canentium hymnos, psalmos et preces quae supplicantes et gementes
adorabant Deum. Erant, uti eadem putavit ac dixit, animae piorum
fidelium poenas in purgatorio luentes quae dum inter cetera canebant
Hymnum Te Deum laudamus etc. ipsa quasi invitata et allecta in sociam
debuit cum eis canere: « Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth
», etc. Neque mirum si Deus hoc permiserit ob orationes et miserationes
Servae Dei in defunctos et ferventem eius devotionem in sanctissimam
Trinitatem. Constat enim ipsam, ad suam fidem et pietatem profitendam
in honorem et gloriam tanti mysterii, pulchram et appositam oratiuncu-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.