AAS 19 (1927), p. 352

Iam concinnasse, postea auctoritate ecclesiastica approbatam, ut quotquot
Deum unum et trinum vera fide invocant et in mandatis eius ambulant,
voluntate et actione Ipsi auxilianti Domino placeant. —• Tandem
diuturno morbo vexata acutisque doloribus afflicta, Maria V. Teresia,
Sacramentis Ecclesiae pie susceptis, uti sponsa dilecta suo sponso dilecto
Christo Iesu adiuncta, in pace quievit Fourvière in loco, die 26 Septembris
anno 1885. Fertur quod eius anima visa fuit in caelum advolàns
pulcherrima et aurea veste induta et quod eius corpus exanime suavissimum
efflavit odorem. Insuper frequentissimus populus ad funus et ad
sepulcrum, Mariam Teresiam unanimi voce sanctam appellabat. Exuviae
in coemeterio Le Louvesc humatae, anno 1909 in sacellum domus
Instituti Sororum N. D. a Recessu Coenaculi, eiusdem urbis, translatae
sunt. Legitur in Proverbiis: «Mors iusti cum laudibus, et nomen impiorum
putrescet ». Pretiosa mors Servae Dei fuit echo eius vitae, et fama sanctitatis
ante et post obitum adeo inclaruit et usque in praesens perduravit,
ut super ea inquisitiones adornatae sunt Ordinaria auctoritate in dioecesibus
Lugdunensi, Mechliniensi et Vivariensi; quibus expletis et ad Sacram
Rituum Congregationem delatis, quum, iuris ordine servato, nihil obstet
quominus ad ulteriora procedi possit, instante R. P. D. Francisco Xaverio
Hertzog, Pro tono tario Apostolico a. i., Procuratore generali Familiae
Sülpitianae et huius Causae postulatore legitime constituto; attentisque
litteris postulatoriis Emorum Patrum S. R. E. Cardinalium, inter quos
Emus Card. Tosi Archiepiscopus Mediolanensis opportune memorat et
maxime laudat apostolicum ministerium in illa civitate et archidioecesi
exercitum, sub Archiepiscopis Calabiana et Ferrari, in admirabilem dignitatem
et gratam utilitatem sororum a Coenaculo earumque Operum et
Sodalitatum, a professore Seminarii Maioris, sacerdote pio et docto Achilleo
Ratti, hodie divina miseratione et providentia Summo Pontifice Pio XI
feliciter regnante; inspectisque aliis ad rem litteris obsequentissimis Rmorum
Archiepiscoporum et Episcoporum, Abbatum, Capitulorum, Superiorum
Ordinum et Congregationum religiosarum, utriusque sexus; rogantibus
quoque celsissimis Principibus ac nobilibus viris et mulieribus, Emus et
Rmus Dnus Camillus Cardinalis Laurenti, eiusdem Causae Ponens seu
Relator, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis comitiis, subsignata
die ad Vaticana aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum
proposuit: An signanda sit Commissio introductionis Causae in casu et
ad effectum de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris ritibus tuendis
praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce et
scripto R. P. D. Carolo Salotti, Fidei promotore generali, re accurate
discussa et perpensa, rescribendum censuerunt: Affirmative, seu signan-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.