AAS 2 (1910), p. 142
tchoo et Tcheng-ting-fou pertinentibus una cum memoratis ad provinciam
civilem Tche-ly tum provincia civili Chan-Si. Ecclesiasticae autem
limitetur ad septentrionem Vicariatu Apostolico Ce-li Septentrionalis, ad
orientem et meridiem Vicariatu Ce-li Meridionalis, tandem ad meridiem
et occidentem Vicariatu Ce-li Meridio-occidentalis. Decernentes praesentes
litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare
poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in
praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et
definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus
Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non
tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque,
speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in
contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xiv Februarii
MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. 5i S. a Secretis Status.
V.
DIOECESIS AKCRENSIS AB AMADIENSI CHALDAEORUM DISIUNGITUR.
VERERABILI FRATRI IOSEPHO EMMANUELI THOMAS,
PATRIARCHAE BABYLONENSI CHALDAEORUM.
PIUS PP. x.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quae
ad spirituale fidelium bonum satius procurandum opportuniora videntur,
ea in hac sublimi Principis Apostolorum cathedra, licet immerentes,
collocati, omni studio ac voluntate praestamus. Hoc igitur consilio
ducti, Akcrensem dioecesim in tuo isto Patriarchatu, quae expostulantibus
Georgio Ebed Jesu Khayyath, Patriarcha fel. mem., atque Synodo
Episcoporum Chaldaici ritus, per similes Apostolicas litteras, die vicesimo
tertio mensis Aprilis anno MDCCCXCV datas, Dioecesi Amadiensi
perpetuo accessorie unita fuit, addito eidem Episcopo Amadiensi una
cum iurisdictione etiam titulo Akcrensis, nunc ob graves causas, inferius
descriptas, a praedicta dioecesi Amadiensi disiungendam censuimus.
Quindecim enim annorum experimento, Nostri Delegati testimonio confirmato,
compertum est Episcopum Amadiensem nec apte nec commode