AAS 2 (1910), p. 162

Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacrae Congregationis ratum habuit
et probavit, die £3, eisdem mense et anno. ~

FR. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.
L. £g S.

Philippus Can. Di Fava, Substitutus.

III.

MELITEN. (Malta).

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI ADELAIDIS CINI,

FUNDATRICE HOSPITII A S. CORDE IESU MELITAE.
Doctrina et exemplo divini Redemptoris qui dixit: « Non veni vocare
iustos, sed peccatores », sancti et iusti instructi, dum de sua perfectione
spirituali erant solliciti, aliorum quoque salutem impenso studio procurarunt.
Nonnulli vero, specialem vocationem secuti, periclitantes et
vacillantes in via et lege Domini firmare, lapsos ac devios erigere, a
vitiis purgare, in viam rectam reducere atque in tuto loco collocare
non destiterunt. Ex his valde laudabilis est Adelaides Cini, Fundatrix
Hospitii a Sacro Corde Iesu, Melitae, quae postremis hisce temporibus
tertia venit ad honorandam Melitensem Insulam et Ecclesiam, post Venerabiles
M. Adeodatam Pisani, monialem professam Ordinis Sancti Benedicti,
et Ignatium Falzon, clericum saecularem, quorum Causam beatificationis
iam introductam praesens ac similis Causa optimis sequitur
auspiciis. Ex Michaele Cini et Carmela Galea, piis honestisque parentibus,
in civitate Valletta, Melitensis Insulae, die 25 Octobris anni 1838
orta, eadem die in Basilica Sanctae Mariae de Portu Salvo regenerationis
lavacro abluta est; Familia Cini septem enumerabat filios et sex
filias inter quas natu postrema erat Adelaides. Parentum curis et exemplis
religiose instituta, proles quotidie templum Carmelitarum adibat,
ut sacrosancto Missae sacrificio adsisteret; vespere Rosarium Marianum
cum suis domesticis et operariis recitabat; singulis feriis quartis cuiusvis
hebdomadae exercitiis in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo
peractis, quae cum benedictione eucharistica concedebantur, diligenter
intererat. Mensem autem Maium Deiparae Virgini cum bonis
operibus appositisque precibus coram altari domestico floribus ornato
cereisque accensis lucente consecrabat. Haec pietatis exercitia constanter
servavit praelaudata familia etiam cum a Valletta ad locum Harum se
transtulit domiciliumque posuit. Ita Adelaides, aetate, virtute atque con-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.