AAS 2 (1910), p. 163

venienti doctrina succrescens, divinae vocationis ad perfectiorem vitae
statum eligendum indicia ostendebat. Quae quidem indicia magis in dies
eluxerunt, postquam ad sacram Synaxim iam admissa et sacro chrismate
confirmata, litterarum rudimentis vacabat; quo tempore magistrarum
eaque ac sodalium existimationem et amorem sibi comparavit. In paterna
domo, vel in schola, aut in templo suis officiis intenta, egregia Puella
cum octavum supra decimum attingeret aetatis annum, parentes Eam
nuptui collocare cogitant et negotium expedire curant. Verum res incassum
cedit, et Adelaides divinae voluntati obtemperare semper parata
nullum inde moerorem atque animi perturbationem recipit. Imo iteratis
fervidisque precibus peculiare lumen super electione status a Deo petit
atque obtinet; praesertim in sacris exercitationibus, quae in templo
Sanctae Venerae a patribus Societatis Iesu habebantur. Tunc enim ad
meliora charismata se vocatam agnoscens, dimissis vestibus coloratis
et ornatis, quae tamen honestae puellae conveniebant, habitum induit
nigrum ac simplicem. Postulat insuper veniam a genitore, ut claustrum
ingredi et in eo religiosa vota nuncupare possit. Suam sententiam aperire
differt amantissimus pater, tum quia Filiae vocationem experire ac
probare volebat, tum quia ab illa adhuc nubili et domi opem ac solatium
habebat. Interim Dei Famula otiosa non stetit, et puellas in templum
Sanctae Venerae cogebat atque christiana cathechesi opportunisque
instructionibus ad sacramenta rite suscipienda imbuere sategit. Demortuo
paulo post genitore, ardentius flagrans desiderio vitae claustralis amplectendae,
cui satisfacere volens, in variis monasteriis respectivae praesidi
se obtulit, sed, infirma valetudine laborans, nullum ex iis ingredi potuit.
Tandem Augustinianense monasterium, a Sancta Catharina nuncupatum,
adivit, ubi memoratu dignum est quod sanctimonialis, spectatae virtutis,
Adelaidi ingressum postulanti dixit: « Christum Iesum Eam nolle intra
claustra, sed potius velle et puellas ac feminas in discrimine positas
vel aberrantes in tuto collocaret vel in viam Dei mandatorum reduceret
>. Et quaerenti: « Quibus modis id perficere potuisset », respondit
monialis: « Ne timeret, Deus enim vires opesque Ipsi praeberet ». Tunc
humilis Dei Ancilla, ad exemplum Bmae Virginis ab Angelo salutatae,
conclusit: « Fiat de me quod Deus vult fieri ». Ad hanc vivendi rationem
sic exhortata, de consilio etiam sui spiritualis moderatoris Ioannis
Tabone, missionariorum praepositi, manus ad opus satis arduum admovit,
divina Providentia mirabiliter interveniente. Quidam enim Ioannes
Asphar, natione indicus, ad hunc specialem apostolatum, cum insigni
favore ac ingenti pecunia, Adelaidem potenter excitavit. Quae primum
Deo lucrifecit quandam feminam siculam, nomine Carmelam, venustate

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.