AAS 2 (1910), p. 360

eidem sacris honoribus, « merito repletum est gaudio os no-
« strum et lingua nostra exsultatione in insigni die solemnitatis
« nostrae,... in qua... Carolo S. R. E., cui, auctore Domino, prae-
« sidemus, Presbytero Cardinali sacris decernendis honoribus,
« unicae Sponsae suae nova imponeretur corona, ornata omni
<( lapide pretioso ». Communis autem cum Decessore Nostro
fiducia Nobis est, ex contemplatione gloriae sancti Viri, multoque
magis ex eiusdem documentis et exemplis, debilitari posse
impiorum proterviam et confundi omnes qui « gloriantur in
(( simulacris errorum » \ Itaque renovati Carolo honores, qui
gregis ac pastorum huius aetatis exstitit forma, sacraeque
disciplinae in melius corrigendae impiger fuit propugnator
et auctor adversus novos homines, quibus, non fidei morumque
restitutio proposita erat, sed potius deformatio atque restin¬
-ctio, quum solario ac documento erunt catholicis universis,
tum iisdem stimulos addent, ut in opus, cui tam impense studemus,
instaurationis rerum omnium in Christo, strenue conspirent.

Exploratum profecto vobis est, Venerabiles Fratres, perpetuo
exagitatam Ecclesiam deseri a Deo nunquam omni consolatione
destitutam. Eam namque Christus dilexit... et semetipsum
tradidit pro ea, ut illam sanctificaret et exhiberet ipse
sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam,
aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata .2 Quin
etiam, quo effusior licentia, quo acrior hostilis impetus, quo erroris
insidiae callidiores afferre illi supremum videntur exitium,
usque adeo, ut filios non paucos de gremio eius avulsos in vitiorum
et impietatis gurgitem transversos agant, eo praesentiorem
experitur tutelam Numinis. Efficit enim Deus ut error ipse,
velint nolint improbi, in triumphum cedat veritatis, cui custodiendae
Ecclesia advigilat; corruptio in incrementum sanctitatis,
cuius altrix ipsa est atque magistra; vexatio in mirabiliorem
salutem ex inimicis nostris. Ita fit ut, quo tempore Ecclesia

1 Ex eadem Bulla« Unigenitus ».
2 Eph. v, 25 sqq.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.