AAS 2 (1910), p. 361

profanis oculis videtur saevioribus iactata fructibus ac paene
demersa, tunc nempe pulchrior, validior, purior emergat, maximarum
emicans fulgore virtutum.
Sic Dei summa benignitas novis argumentis confirmat, Ecclesiam
opus esse divinum; sive quod in causa suscipiendi doloris
maxima, ob irrepentes in ipsa eius membra errores et noxas,
ei det superandum discrimen; sive quod ratum efficiat Christi
verbum: Portae inferi non praevalebunt adversus eam x; sive
quod eventibus illud comprobet: ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem saeculi 2; sive denique
quod arcanae virtutis testimonium perhibeat, qua promissus a
Christo, maturo huius in caelum reditu, alius Par aditus in
ipsam iugiter effunditur, ipsam tuetur et in omni tribulatione
solatur; spiritus, qui cum ipsa maneat in aeternum; spiritus
veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum
nec scit eum, quia apud vos manebit et apud vos erit . Hoc ex3

fonte vita et robur Ecclesiae derivatur; hinc quod eadem, ut
Concilium Oecumenicum Vaticanum habet, manifestis notis
instructa et « tamquam signum levatum in nationes », a quavis
alia societate secernitur .4

Nec sane absque divinae potentiae prodigio fieri potest ut,
diffluente licentia et passim deficientibus membris, Ecclesia,
quatenus est corpus Christi mysticum, a doctrinae, legum finisque
sui sanctitate nunquam desciscat; ex iisdem rerum causis
pares consecutiones et utilitates derivet; ex complurium filiorum
fide ac iustitia fructus capiat salutis uberrimos. Nec minus
perspicuum haustae a Deo vitae habet indicium, quod in tam
foeda pravarum opinionum colluvie, in tanto perduellium numero,
in errorum facie adeo multiplici, constans et immutabilis
perseveret, columna et firmamentum veritatis, in unius professione
doctrinae, in eadem communione sacramentorum, in
divina sui constitutione, in regimine, in disciplina morum. Id-

1 MATTH, XVI, 18.

2 MATTH, XXVIII, 20.

3 IOAN. XIV, 16 sqq. - 26, 59: - XVI, 7 sqq.
4 Sessio III, c. 3.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.