AAS 2 (1910), p. 363

Decipientium hominum turbae Deus opposuit veri nominis
instauratores, eosque sanctissimos, qui aut cursum illum praecipitem
retardarent ardoremque restinguerent, aut illata inde
damna sarcirent. Quorum labor assiduus et multiplex in restituenda
disciplina eo maiori solacio Ecclesiae fuit, quo graviori
haec premebatur angustia, comprobavitque sententiam: Fidelis
Deus, qui... faciet etiam cum tentatione proventum . Iis inl
adiunctis laetitiam Ecclesiae cumulavit oblata divinitus Caroli
Borromei singularis navitas vitaeque sanctitas.
Fuit autem in eius ministerio, Deo sic disponente, propria
quaedam vis et efficientia, non solum ad infringendam audaciam
factiosorum, sed etiam ad erudiendos Ecclesiae filios atque
excitandos. Illorum namque et insanos cohibebat ausus, et inanes
criminationes diluebat, eloquentia usus omnium potentissima,
suae vitae et actionis exemplo; horum vero spem erigebat,
alebat ardorem. Atque illud in ipso fuit plane mirabile, quod
veri restauratoris dotes, quas in aliis disiunctas cernimus atque
distinctas, ab iuvenili aetate in se omnes recepit in unum collectas,
virtutem, consilium, doctrinam, auctoritatem, potentiam,
alacritatem, effecitque ut in commissam sibi catholicae veritatis
defensionem contra grassantes errores, quod idem erat Ecclesiae
universae propositum, singulae conspirarent, intermortuam
in multis ac paene restinctam excitans fidem, providis
eam legibus institutisque communiens, collapsam disciplinam
restituens, cleri populique mores ad christianae vitae rationem
strenue revocans. Sic, dum partes instauratoris tuetur omnes,
haud minus mature servi boni et fidelis fungitur muniis, ac
deinde sacerdotis magni, qui in diebus suis placuit Deo et iuventus
est iustus; plane dignus in quem cuiusvis generis homines
tum e clero tum e populo, divites aeque ac inopes, tamquam
in exemplar intueantur; cuius excellentiae summa in
episcopi atque antistitis laude continetur, qua, Petri Apostoli
dictis obtemperans, factus est forma gregis ex animo 2. Nec

1 I Cor. X, 13.
2 IPetr. V, 3.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.