AAS 2 (1910), p. 364
minus movet admirationem quod Carolus, nondum exacto anno
aetatis suae vicesimo, summos honores consecutus, magnis ac
perarduis Ecclesiae negotiis tractandis adhibitus, ad perfectam
cumulatamque virtutem, per contemplationem rerum divinarum,
qua in sacro secessu animum renovaverat, in dies magis
contender et, elucer et que spectaculum... mundo [et angelis et
nominibus.
Tum vere Dominus coepit, ut memorati Decessoris Pauli V
verbis utamur, mirabilia sua in Carolo pandere; sapientiam,
iustitiam, divini honoris et catholici provehendi nominis studium
flagrantissimum, in primisque curam instaurandae Fidei
Ecclesiaeque universae, quod opus in augusto illo Tridentino
Consilio agitabatur. Cuius habiti laus ab eodem pontifice ab
omnique posteritate sic tribuitur Carolo, quasi viro, qui, non
ante illius exsequutor exstiterit fidelissimus, quam propugnator
acerrimus. Nec enim sine multis eius vigiliis, angustiis, laboribus
omne genus, res est ad exitum perducta.
Haec tamen omnia nihil erant aliud nisi praeparatio quaedam
vitaeque tirocinium, quo et pietate animus et mens doctrina
et labore corpus exercerentur, ita ut modestus iuvenis ac
de se demisse sentiens instar esset argillae in manibus Domini
eiusque in terris Vicarii. Hanc scilicet rationem ineundae
viae novarum rerum fautores illi contemnebant eadem stultitia
qua nostri, minime secum reputantes, mirabilia Dei ex
umbra et silentio parentis animi pieque precantis in apricum
proferri, in eaque exercitatione germen futuri adscensus, haud
secus ac in semente spem colligendae messis, includi.
Nihilominus, quod paullo superius attigimus, auspicata
tam faustis initiis vitae sanctitas et actio tum se maxime explicuit
effuditque fructus uberrimos, quum, « urbano splendore
<( et amplitudine relictis, bonus operarius in messem quam su-
« sceperat (Mediolanum), discedit, ubi partes suas in dies ma-
« gis implendo, agrum illum, malitia temporum, vepribus tur-
« piter deformem ac silvescentem, in eum restituit nitorem, ut
« Ecclesiam Mediolanensem, praeclarum exemplum redderet