AAS 2 (1910), p. 374

vitati et exundanti coeno libidinum quasi aggerem obierit a se
apertos puerilis institutionis ludos et epheborum convictus; auctas,
quas in Urbe primum excitatas noverat, consociationes
Mariales; reclusa orbitati adolescentium hospitia; mulierculis
periclitantibus, viduis, aliisque, tum viris tum feminis, egenis
aut morbo seniove confectis, patefacta perfugia; pauperum tutelam
ab impotentia dominorum, ab iniquo foenore, ab exportatione
puerorum, aliaque id genus quamplurima. Haec autem
sic praestitit, ut ab eorum consuetudine toto caelo abhorreret,
qui, in renovanda suo marte christiana republica, omnia cient
agitantque vanissimo strepitu, divinae vocis immemores: non
in commotione Dominus \
Hac nempe altera nota, prout vos experiendo didicistis, Venerabiles
Fratres, veri nominis instauratores distinguuntur a fictis,
quod illi quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi ,2
pronisque auribus excipientes insidiosa dicta ad Magistrum divinum
olim conversa: manifesta teipsum mundo , superbas ite¬3

rant voces: Faciamus et ipsi nobis nomen. Cuius temeritatis
causa, quod etiamnunc fieri saepe dolemus, ceciderunt sacerdotes
in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio
exeunt in proelium 4.
Contra qui societati hominum ad meliora deducendae sincero
animo studet, is non propriam gloriam quaerit, sed gloriam
eius qui misit eum ; seque ad Christi exemplum confor¬5
mans, non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in
plateis vocem eius; - non erit tristis neque turbulentus 6, sed
mitis et humilis corde 7. Hic et probatus Deo erit et salutis
fructus consequetur amplissimos.

1 III Reg. xix, U.
2 Philip, II, 21.

3 IOAN. VII, 4.

4 I MACHAB. V, 57, 67.

5 IOAN. VII, 18.

6 ISAI. XLII, 2 sq. - MATTH, XII, 19.

7 MATTH, XI, 29.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.