AAS 2 (1910), p. 375

In eo quoque secernuntur alter ab altero, quod ille, humanis
tantum innixus viribus confidit in homine et ponit carnem
brachium suum ; hic vero fiduciam omnem in Deo collocat; ab1

Ipso et a supernis opibus vim omnem et robur exspectat, iterans
Apostoli verba: Omnia possum in eo qui me confortai .2

Has opes, quarum uberem copiam Christus effudit, vir fidelis
in media quaerit Ecclesia ad communem salutem, in primisque
precandi studium, sacrificium, sacramenta, quae fiunt
quasi fons aquae salientis in vitam aeternam 3. Ea omnia inique
ferentes qui, transversis itineribus et posthabito Deo, ad
instaurationis opus contendunt, nunquam desinunt haustus
illos purissimos, sin funditus exsiccare, at certe turbulentos facere,
ut christianus grex inde arceatur. Qua in re profecto turpius
agunt recentiores ipsorum asseclae, qui speciem quandam
religionis nobilioris adhibentes, adminicula illa salutis pro minimo
ducunt habentque ludibrio, praesertim sacramenta duo,
quibus aut admissa paenitentium expiantur, aut caelesti dape
roboratur animus. Quapropter optimus quisque summo studio
curabit, ut collata tanti pretii dona maximo in honore habeantur,
neve patietur in utrumque divinae caritatis opus hominum
studia restingui.
Ita plane se gessit Borromeus, cuius inter cetera hoc scriptum
legimus: « Quo maior et uberior est sacramentorum fru-
« ctus quam ut eius vis explicari facile possit, eo diligentius
<( et intima animi pietate et externo cultu ac veneratione tra-
« ctanda ac percipienda sunt » . Illa quoque memoratu dignis¬4

sima, quibus curiones aliosque sacros concionatores vehementer
hortatur, ut caelestis alimenti crebram gustationem in pristinam
consuetudinem revocarent; quod idem Nos egimus decreto,
cui initium: Tridentina Synodus. « Ad saluberrimum
illum, ait sanctus Antistes, sacrae Eucharistiae frequenter

1 IER. XVII, 5.
2 Philip, iv, 13.

3 IOAN. IV, 14.
4 Conc. Prov. I, Pars II.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.