AAS 2 (1910), p. 377

contentione, usque ad bonorum, virium, vitaeque iacturam.
Cuius exempla fortitudinis prae ceteris exhibent sacrorum antistites
complures, qui, rebus Ecclesiae afflictis, Caroli ardorem
aemulati, divini Magistri ratas efficiunt voces: Bonus pastor
animam suam dat pro ovibus suis . Hi1 quidem, non gloriae
cupidine, aut studio partium, aut privati alicuius commodi
causa, ad se devovendos pro communi salute trahuntur, sed
caritate illa quae nunquam excidit. Hac flamma, quae profanos
oculos latet, incensus Borromeus, quum ob praestitam lue
correptis operam se in mortis discrimen coniecisset, nihilominus
praesentibus occurrisse malis non contentus, de futuris
etiam sollicitum se sic ostendit: « Omni rationi plane consen-
« taneum est, ut, quemadmodum parens optimus, qui filios
« unice diligit, cum in praesenti tum in futuro eis prospicit ac
« parat quae sunt ad vitae cultum necessaria; ita nos paternae
« charitatis officio adducti, omni praecautione fidelibus provin-
« ciae nostrae in hoc Concilio provinciali quinto consulamus
« provideamusque deinceps quae experiendo cognovimus, pesti-
« lentiae tempore, salutaria esse adiumenta » .2

Eadem haec providentis animi studia et consilia, Venerabiles
Fratres, per eam quam saepe commendavimus, catholicam
actionem, in rem usumque deducuntur. In partem vero
ministerii huius amplissimi, quod officia omnia misericordiae,
sempiterno donanda regno complectitur , selecti etiam e po-3

pulo advocantur viri. Qui, ubi semel id oneris in se receperint,
parati et instructi esse debent ad se suaque omnia plane devovenda
pro optima causa, ad obsistendum invidiae, obtrectationi
et infenso quoque multorum animo, qui malefactis beneficia
repensant, ad laborandum sicut bonus miles Christi 4, et
currendum per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes
in auctorem fidei et consummatorem Iesum 5. Acerbum

* IOAN. x, 11.
2 Conc. Prov. V, Pars II.

3 MATTH, XXV, 34 sq.
4 II Tim. u, 3.
5 Hebr. XII, 1, 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.