AAS 2 (1910), p. 378
sane luctae genus, sed ad bonum civitatis apprime conducens,
etiamsi plenam victoriam remoretur dies.
In his etiam, quae modo dicta sunt, illustria Caroli exempla
intueri licet, atque inde sumere quae pro sua quisque conditione
imitetur et quibus animum erigat. Etenim quem et singularis
virtus et mira solertia et effusa caritas adeo spectabilem
effecerunt, nec ipse tamen alienam sibi sensit hanc legem:
Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem
patientur . Itaque quod asperioris vitae sectaretur genus, quod1
recta semper et honesta retineret, quod incorruptus legum iustitiaeque
vindex exsisteret, hoc ipso primorum in sé invidiam
collegit; reipublicae gerendae peritorum vafris artibus est obiectus;
magistratus habuit infensos; in optimatium, cleri populique
suspicionem venit; flagitiosorum denique hominum capitale
odium sibi conflavit, ad necem usque petitus. Quibus omnibus,
quamvis miti esset suavique indole, invicto animo resti tit.
Nec modo nihil cessit in iis quae fidei ac moribus exitio forent,
sed ne postulationes quidem excepit adversas disciplinae
aut fideli populo graves, etiamsi allatas, ut creditur, a rege
potentissimo et ceteroquin catholico. Idemque memor verbi
Christi: Redolite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei
Deo , atque apostolorum vocis:2 oboedire oportet Deo magis
quam hominibus , non de causa tantum religionis optime me¬3
ruit, verum etiam de ipsa societate civili, quam insanientis prudentiae
poenas luentem, commotisque suapte manu seditionum
fluctibus paene submersam abduxit certissimae morti.
Eadem sane laus et gratia debebitur catholicis huius temporis
viris eorumque strenuis ducibus episcopis, quibus in utrisque
nullae officiorum partes, quae civium sunt, desiderari poterunt
unquam, sive agatur de servanda fide ac reverentia
dominis etiam dyscolis iusta praecipientibus, sive de ipsorum
iniquis imperiis detrectandis, aeque remota tum procaci
1 II Tim. in, 1 2 .
2 MATTH, XXII, 21.
3 Act. v, 29.