AAS 2 (1910), p. 379

licentia delabentium in seditiones ac turbas, tum servili abiezione
excipientium quasi sacras leges impia statuta pessimorum
hominum, qui mentito libertatis nomine iura omnia pervertentes,
durissimam imponunt servitutem.
Haec nempe in conspectu terrarum orbis et in media luce
praesentis humanitatis geruntur penes quandam potissimum
gentem, ubi principem sibi sedem constituisse videtur potestas
tenebrarum. Quo praepotenti sub dominatu iura omnia filiorum
Ecclesiae miserrime proculcantur, exstincto penitus in reipublicae
rectoribus omni sensu magnanimitatis, urbanitatis ac fidei,
quibus virtutibus eorum patres, christiano titulo insignes, tamdiu
inclaruerunt. Adeo liquet, concepto semel in Deum et in
Ecclesiam odio, retro sublapsa referri omnia, et ad antiquae libertatis
ferociam, seu verius ad crudelissimum iugum, per
unam Christi Familiam eiusque invectam disciplinam depulsum
cervicibus, fieri cursum praecipitem. Aut, quod idem significavit
Carolus, adeo est « certum atque exploratum, nulla
alia re Deum gravius offendi, nullaque ad vehementiorem
iram, quam haeresum labe provocari; nihilque rursus ad provinciarum
regnorumque interitum maiores vires habere, quam
teterrimam illam pestem » . Quamquam multo etiam fune¬1

stior existimanda est hodierna conspiratio ad christianas gentes
ab Ecclesiae sinu avellendas. In summa enim dissensione sententiarum
ac voluntatum, quae propria nota est aberrantium
a vero, in una re inimici consentiunt, hoc est in pertinaci iustitiae
ac veritatis oppugnatione; cuius utriusque quia custos est ac
vindex Ecclesia, in hanc unam confertis ordinibus impetum
faciunt. Cumque se neutris in partibus esse, aut etiam causam
pacis fovere dictitent, mellitis quidem verbis, at non dissimulatis
consiliis, nihil aliud revera agunt, nisi ut insidias locent,
addentes damno ludibrium, fraudem violentiae. Novo igitur
certaminis genere per hos dies christianum impetitur nomen;
belli moles conflatur longe periculosior ac pugnae antea pugnatae,
ex quibus tam amplam collegit gloriam Borromeus.

1 Conc. Prov. V. Pars. I.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.