AAS 2 (1910), p. 380

Inde exempla nobis omnibus ac documenta sumentes, pro
rebus maximis, quibus et privata et publica salus continetur,
pro fide ac religione, pro sanctitate publici iuris, alacri erectoque
animo dimicabimus, dolenda quidem necessitate compulsi,
sed suavi simul freti fiducia, omnipotentem Deum tam gloriosa
in acie militantibus victoriam deproperaturum. Cui fiduciae
robur addit Caroliani operis producta ad hanc usque
aetatem vis et potentia, sive ad intemperantiam ingeniorum
compescendam, sive ad obfirmandum animum in proposito
sancto instaurandi omnia in Christo.
Licet nunc, Venerabiles Fratres, iisdem verbis dicendo finem
imponere, quibus pluries memoratus Decessor Noster Paulus
V Litteras absolvit decernentes Carolo supremos honores:
aequum est igitur dare nos gloriam et honorem et benedictionem
viventi in saecula saeculorum, qui benedixit conservum
nostrum in omni benedictione spirituali, ut esset sanctus
et immaculatus coram ipso, et cum illum dederit nobis Dominus
tamquam fulgentem stellam in hac nocte peccatorum,
tribulationum nostrarum, adeamus ad divinam clementiam
ore et opere supplicantes, ut Carolus Ecclesiae quam vehementer
dilexit, prosit etiam meritis et exemplo, adsit patrocinio
et in tempore iracundiae fiat reconciliatio, per Christum
Dominum, nostrum » .1

Accedat his votis cumuletque communem spem Apostolicae
benedictionis auspicium, quam vobis, Venerabiles Fratres,
et vestro cuiusque clero populoque peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxvi mensis Maii,
anno MDCCCCX, Pontificatus Nostri septimo.

PIVS PP. X

1Bulla« Unigenitus ».

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.