AAS 2 (1910), p. 580

nuper a Sacra Congregatione Concilii pressius inculcata est decreto die
xxvi mensis Decembris an. MDCCCCV lato, quo ad Communionem quotidianam
aditus universis, tum provectioris tum tenerioris aetatis patuit,
duabus tantummodo impositis conditionibus, statu gratiae et recto
voluntatis proposito.
Nec sane iusta causa esse videtur quamobrem, quum antiquitus
sacrarum specierum residua parvulis etiam lactentibus distribuerentur,
extraordinaria nunc praeparatio a puerulis exigatur qui in primi candoris
et innocentiae felicissima conditione versantur, mysticoque illo cibo,
propter tot huius temporis insidias et pericula indigent maxime.
Quos reprehendimus abusus ex eo sunt repetendi, quod nec scite nec
recte definiverint, quaenam sit aetas discretionis, qui aliam Poenitentiae,
aliam Eucharistiae assignarunt. Unam tamen eandemque aetatem ad
utrumque Sacramentum requirit Lateranense Concilium, quum coniunctum
Confessionis et Communionis onus imponit. Igitur, quemadmodum
ad Confessionem aetas discretionis ea censetur, in qua honestum ab
inhonesto distingui potest, nempe qua ad usum aliquem rationis pervenitur;
sic ad Communionem ea esse dicenda est, qua eucharisticus
panis queat a communi dignosci; quae rursus eadem est aetas in qua
puer usum rationis est assequutus.
Nec rem aliter acceperunt praecipui Concilii Lateranensis interpretes
et aequales illorum temporum. Ex historia enim Ecclesiae constat,
synodos plures et episcopalia decreta, iam inde a saeculo XII, paulo
post Lateranense Concilium, pueros annorum septem ad primam Communionem
admisisse. Exstat praeterea summae auctoritatis testimonium,
Doctor Aquinas, cuius haec legimus: « Quando iam pueri incipiunt ali-
« qualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere huius
« Sacramenti (Eucharistiae), tunc potest eis hoc Sacramentum conferri »
Quod sic explanat Ledesma: « Dico ex omnium consensu, quod omni-
« bus habentibus usum rationis danda est Eucharistia, quantumcumque
« cito habeant illum usum rationis; esto quod adhuc confuse cognoscat
«ille puer quid faciat » . Eumdem locum his verbis explicat Vasquez:2
« Si puer semel ad hunc usum rationis pervenerit, statim ipso iure
« divino ita obligatur, ut Ecclesia non possit ipsum omnino liberare » .3
Eadem docuit S. Antoninus, scribens: « Sed cum est doli capax (puer),
« cum scilicet potest peccare mortaliter, tum obligatur ad praeceptum

1 Summ. Theol., 3 part., q. 80, a. 9, ad 3.

2 In S. THOM., 3 p., q. 80, a. 9, dub. 6.
* In 3 P., S. THOM., disp. 214, c. 4, n. 43.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.